Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572
page |< < (61) of 778 > >|
36361
VITELLONIS FI-
LII THVRINGORVM ET PO-
LONORVM OPTICAE LIBER SECVNDVS.
VNiuerſalib{us} hui{us} ſcientiæ axiomatib{us} mathematicis præmißis: in hoc
ſecundo libro (ut promiſim{us}) uniuerſali actioni ſenſibilium formarum
quædã præambula naturalia præmittentes, de modo proiectionis luminis
per mediũ uni{us} diaphani, uel pluriũ ſuper diuerſas figuras corporum, &
de proiectione umbrarũ, & de figuratione lucis cadentis per fenestras aggredimur tra-
ctatum, ut de ijs, ſine quibus ſermonẽ uiſibilium formarũ aggredi conueniens non fuit,
prout in proceſſu postmodum patebit:
quæ uerò præmittim{us}, ut nota ſenſui, ſunt iſta.
DEFINITIONES.
1. Corpus luminoſum, dicitur omne corpus, quod eſt ſui luminis diffuſiuũ. 2. Cor
pus diaphanum dιcitur omne corpus, per quod lumini patet tranſitus.
3. Corpus
umbroſum dicitur corpus, per quod lumini non patet tranſitus.
4. Lux prima dici-
turilla, quæ efficit ſecundã, ſicut lux intrans domũ per feneſtrã, & illuminãs domũ
reſiduã in loco, cui incidit, dicitur prima:
in angulis uerò domus dicitur lux ſecun-
da.
5. Lux minima dicitur, quæ ſi diuidi intelligatur, nõ habebit amplius actũ lucis.
6.
Radius dicitur linea luminoſa. 7. Linea radialis dicitur linea, per quam fit diffuſio
formarũ.
8. Linea refracta dicitur linea, cuius partes angulũ continẽt. 9. Pyramis ra-
dialis dicitur pyramis, cuius baſis eſt in ſuperficie corporis ſuã formã diffundentis,
& uertex in puncto alterius corporis cuiuſcunq;
. 10. Pyramis illuminatiõis dicitur
illa, cuius uertex eſt in pũcto corporis luminoſi, & baſis in ſuperficie rei illuminatę.
PETITIONES.
Petimus autẽ hæc, ut per ſe ſenſui nota: 1. Lucẽ cõpreſſam fortiorẽ eſſe luce diſ-
gregata.
2. Item lucem fortiorem uehementius illuminare, & lõgius ſe diffundere.
3.
Item in abſentia luminis umbram fieri. 4. Item in allatione luminis umbram defi
cere.
5. Item aliquam umbram in ſui termino acui, & ad punctum terminari. 6. Item
lucẽ ad omnẽ poſitionis differentiam ęqualiter diffundi.
7. Item lucẽ res coloratas
pertrãſeuntẽ illarũ coloribus colorari, ut patet de luce trãſeunte uitreas feneſtras,
quę illorũ uitrorũ colorib.
informat̃, ſecũ formas illorũ colorũ ſuper obiecta cor-
pora deferendo.
8. Itẽ quòd natura nihil fruſtra agit, ſicut nec deficit in neceſſarijs.
THEOREMATA
1. Radij quorumcun luminum & multiplic ationes formarum, ſecundum rectas lineas
protenduntur. Alhazen 2 n 7.
HOc quod hic proponitur, non demonſtratione, ſed inſtrumentaliter poteſt declarari:
diuerſitas tamen antiquorũ ad hoc proban dũ pluribus & diuerſis uſa eſt inſtrumentis,
nos uerò utimuriſto, quod hic ſubſcribimus, quòd regularius huic ꝓpoſito credimus
cõuenire.
Aſſumaturitaq; uas æneum rotundũ cõuenienter ſpiſſum, ad modum matris
aſtrolabij, cuius fundi latitudo ſit unius cubiti, uel maior, & altitudo oræ eius ſit æqua-
lis latitudini duorũ digitorũ perpẽdicularis ſuper baſim uaſis:
& in medio dorſi huius uaſis ſit per-
pendiculariter erectũ aliquod corpus plurimũ rotundũ columnare, cuius longitudo ſit æqualis la
titudini trium digitorũ, latitudo uerò eιus ſit minor uno digito:
& ponatur hoc uas ſecũdũ ſui pun-
cta media in tornatorio, & tornetur quouſq;
peripheria eius ſit intrinſecus & extrinſecus ueræ ro-
tunditatis, & adæquentur planæ ſuperficies ipſius, & corpus columnare, quod eſt in medio dorſi,
fiat rotundũ.
Signentur itaq; in interiori ſuperficie fundi huius uaſis duæ diametri orthogonaliter
ſe ſecantes, quæ ſint a b & c d:
palàm, quoniam illę diametri tranſeunt per centrum circuli fun-
di, quod ſit e:
deinde ſignetur in baſi oræ iſtius uaſis, quæ eſt circulus a c b d, in diſtantia extremita-
tis alterius diametrorum productarum, ut diametri a b, ſecundum latitudinem unius digiti pun-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index