Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
< >
page |< < (342) of 530 > >|
364342M. VITR VVII POLL. thium, ſiue alterius generis, quod erit ex ære bono, ea aqua ſparſa macu-
lam non fecerit, optima erit.
Itemq́; in aheno ſi ea aqua deferuefacta, &
poſtea requieta &
defuſa fuerit, neque in eius aheni fundo arena, aut li-
mus inueniatur, ea a qua erit item probata.
Item ſi legumina in vas cum
ea aqua coniecta ad ignem poſita, celeriter percocta fuerint, indicabunt
eam aquam eſſe bonam &
ſalubrem. Non etiam minus ipſa aqua, quæ
erit in fonte, ſi fuerit limpida &
perlucida, & quocunque peruenerit aut
perfluxerit, ſi muſcus non naſcetur, neque iuncus, neq;
inquinatus ab ali-
quo inquinamento is locus fuerit, ſed puram habuerit ſpeciem, innuetur
his ſignis eſſe tenuis, &
in ſumma ſalubritate.
IN CAPVT V. ANNOTAT.
Expertiones autem & probationes eorum ſic ſunt proui-
dendæ.
] Aquam nouam ſic probabis autore Palladio lib. IX. cap. X. In vaſe æneo
nitido ſparg{as}, &
ſi maculam non fecerit, probabilis iudicetur. Item decocta æneo
vaſculo, ſi arenam vel limum non relinquit in fundo, vtilis erit.
Item ſi legumina
citò valebit excoquere, vel ſi colore pellucido carens muſco, &
omni labe pollutio-
nis aliena.
Referuntur & ista à Plinio lib. XXXI. . cap. III.
Et in vas Corinthium. ] Id eſt æris Corinthij, quod maximi ſemper fa-
ctum eſt ab antiquis.
Confuſione fieri auri, argenti, & æris probant Plinij loca lib.
IX. cap. XL. Argentum auro confundere vt electra fiant, addere his æra, vt Co-
rinthia, &
lib. XXXVII. cap. III. In Corinthijs æs placet auro argento\’ mi-
xtum.
Ei{us} tria genera tradit lib. XXXIIII. cap. II. Candidum argento nitore
guàm proximè accedens, alterum in que auri fulua natura, tertium, in quo æqua-
lis omnium temperies fuit.
Nomen accepit id gen{us}, quòd incenſa Corintho, aurum,
argentum, &
æs in vnum confluxerint perustis plurimis ſtatuis atque ſimula-
cris, vti apud Florum lib.
II. cap. XVI. de reb{us} gestis Romanorum legim{us}, &
innuit Plini{us} memorato loco.
Aliò enim referri debet, quod Pauſani{as} ſcribit
aqu{as} Pirenes frigidißimi fontis acrocorinthij, id eſt arcis Corinthi, ad tingendum
æs eſſe apt{as}, ſi candens in e{as} immerſum restinguatur.
Domiti{us} Calderin{us} cum
Corinthiaca verteret nact{us} vitioſum exemplar pro tingi ſcripſit corrumpi, lege-
rat enim βλάπτεθσ pro βάπτεαθσ.
Pauſani{as} autem cum ſubiungit ἐπεὶ Χαλκόσλε
οὐκ ἔςι Κο{ρι}υθίοις, mihi videtur ſignificare aqua Pirenes cœptum tingi æs postea-
quam temperatum illud Corinthij habere deſierunt, Scitu non indignum quod quar-
to libro Tuſculanarum quæstionum innuit Cicero, æs Corinthium tardi{us} ærugi-
nem contrahere.
Ita caſ{us} naturam imitat{us} eſt, quæ etiam interdum vel quatuor
metalla miſcet:
quem rurſum ars & fra{us} imitantur, varia metalla permiſcendo,
&
temperando.
De perductionib{us} & librationib{us} aquarum, & inſtru-
mentis ad hunc vſum. # CAP. # VI.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index