Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (259) of 434 > >|
365259DESCRIPTIONES. ita ut axis A B declinaturus ſit infra Horizontale planum,
cui C E perpendicularis eſt, &
cum quo efficiet angulum æ-
qualem angulo H C E;
ſi vero viſus radius A B filum Hori-
zontale, &
vitri objectivi B centrum pertranſiens continuetur
in recta linea ad objecti punctum usque;
iſtud punctum infra
Horizontale planum tunc eſſe futurum, evidens eſt;
In-
vertendo interim Teleſcopium, &
hoc per I ſuſpendendo,
ita tamen, ut extremitas B ad eandem partem remaneat, fa-
cile patet eundem ſitum, quem ſuſpenſum per C habebat,
eum acquirere;
quia, directionis linea denuo per pun-
ctum E tranſibit:
igitur juxta filum Horizontale, uti antea
collineabimus ad idem objecti punctum;
licet minime æqua
ſit Libella.
Per primariam rectificationis partem, defectus hic detegi-
tur, &
corrigitur: nam primo ſi gravitatis Crucis centrum
exiſtit in H, directionis linea erit C I, &
conſtat, pon-
dere in I annectendo, crucis ſitum non mutari;
& idcirco
per Teleſcopium ad idem punctum, collineabimus;
ſed ſi cen-
trum gravitatis crucis ſit in E, &
pondus in I appendatur,
extremitas B elevabitur, &
ideo viſus per Teleſcopium ad
punctum magis elevatum, quam ante, dirigitur.
Quod
aperte videtur ducendo lineam I E, eamque dividendo in
K, ita ut pars I K ſit ad K E, uti crucis pondus eſt ad
pondus in I annexum;
nam commune centrum gravitatis erit
K, &
C K directionis linea: & angulus K C E æqualis
erit illi, quo elevabitur Axis A B.
Quia linea C E ſupra
C K tali angulo elevatur, &
quia A B cum C E eundem
quem ante efficit angulum.
Ut vero clare pateat, appendendo pondus in I ſufficienter
detegi, an centrum gravitatis crucis detur extra ſuſpenſionis
lineam;
dico, angulum K C E, poſito pondere appenſo æ-
quale ponderi ipſius crucis, ſenſibiliter æquari {2/3} anguli I C E,
qui æqualis eſt angulo quo Axis A B, &
ideo quoque Vi-
ſus Radius, magis deprimitur verſus partem B, quam fe-
ciſſet, ſi centrum gravitatis crucis in H fuiſſet;
nam ducendo
K L parallelam ad E H, in duas partes æquales dividet H I, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index