Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
251
251 (239)
252
252 (240)
253
253 (241)
254
254 (242)
255
255 (243)
256
256 (244)
257
257 (245)
258
258 (246)
259
259 (247)
260
260 (248)
< >
page |< < (354) of 672 > >|
366354Diſſertatio Duodecima colore referens citrei mali corticem, ſupernatat. Quandiu vi-
trum clauſum manet, &
liquor in eo quieſcit, nullus eſt ſplend or;
at ſi in obſcuro loco vel leuiter moueatur vitrum ita, vt craſſior
pars liquoris cum tenuiori miſceatur, illico flamma per vitrum
circumacta peruagatur;
breui tamen iterum extinguitur. At ſi
commotum vitrum, detracto operculo, aperiatur, denſus fu-
mus, ad Allij odorem accedens, erumpit, adeò vt, ſi quis in com-
mouendo vitro perſeueraret, vniuerſus liquor eſſet in fumum abi-
turus.
Chartam hoc liquore illitam in tenebris elegantiſſimè ſplen-
dere narrant quaſi ab igne accenſam, non tamen concipere flam-
mam ab ardente candelâ, ſi illi admoueatur.
Eiuſdem liquoris
guttula manui inſtillata, &
leui affrictu dilatata, ſoluitur in cæ-
ruleam flammam, quaſi Spiritus vini accenſus, quæ vſque eò du-
rat, dum fuerit liquor penitùs abſumptus.
Quia verò hoc liquo-
re illita ardent innoxiâ flammâ, liquor hic Ignis Frigidi vocabu-
lum apud aliquos inuenit.
Quanam arte parentur huiuſmodi
Phoſphori, ſi nobis innoteſceret, non leuem lucem noſtræ huic
diſputationi afferrent, ſed nos interim meris vocabulis contentos
eſſe oportet;
quamquam hunc poſtremum liquorem ex ſalibus
volatilibus potiſſimùm conſtare indicent ea, quæ de illo narran-
tur.
Certè laude maximâ digni ſunt tam ingenioſi atque in-
duſtrijartiſices, quorum ſtudio Phyſica ſcientia miram in modum
promouetur.
Grad. Ex his, quæ hactenus diſſeruimus, illud confici poſſe
videtur, quod lux in eo corpore, quod lucidum dicitur, Natura
quædam ſit, &
ſubſtantia, atque particula primæuæ illius lucis
abinitio conditæ, quæ licèt non ſemper ſe prodat, vim tamen
habeat ſuos radios proferendi, vbi ſe à cœteris particulis explicet,
quibus commiſcetur, aut alia ſubmoueantur impedimenta.
Qua-
re fortaſſe redarguendi non ſunt, qui lucem à lumine diſtinguen-
dam eſſe opinantur, adeò vt illa ſit principium &
radix illuſtra-
tionis atque ſplendoris, hoc autem ſit ipſe fulgor &
illuſtratio: de
quo videtur præcipua eſſe difficultas in explicando, qua ratione ſe
lux ipſa propaget illuſtrando corpora à ſe diſiuncta, aut incurre n-
do in oculos.
Neque enim facilè aſſenſum præberem aſſerentibus,
nuſquam alibi lumen eſſe, quàm in ipſomet videntis oculo, ſicut
dolor non eſt in gladio, ſed in parte animalis, quę vulneratur.
Siquidem quemadmodum eſt gladius, eſt gladij motus, eſt ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index