Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (355) of 672 > >|
367355De Luce Ignis. in membrum impacto continui diuiſio, & hinc dolor; ita eſt lux
ipſa, eſt fulgor, eſt huius incurſus in oculum, eſt aſpectus;
hic au-
tem eſt in oculo, vt dolor in parte vulneratâ;
at fulgor & gladij
motus comparandi ſunt inuicem:
alioquin, ſi lumen nuſquam eſt
niſi in oculo, neque ſonus erit niſi in aure;
aut certè communes re-
rum notiones peruertere opus erit.
Maur. Ipſum fulgorem ſeu illuſtrationem ſinè motu non perfi-
ci, didici ex Ariſtotele;
& quidem alicuius naturæ ſuam molem
habentis motum hunc eſſe conſtat.
Quærit enim Philoſophus Pro-
bl.
ſect. 11. quæſt. 61. *Cur aſpectus corpora penetrare ſolida non po-*
*teſt, vox autem poteſt?
* Et quæſtionis ſolutioni iacto fundamento,
*quod aſpiciendi delatio ſimplex eſt, quæ per directum proſtuere ſo-*
*leat, vox autem motu multiplici ferri poteſt,* omnem demum
cauſam refert in meatuum diſpoſitionem, quiniſi fuerint directo
ordine collocati, aſpectum impediunt, cum ſolùmea, quæ ſunt
è regione poſita, cernere valeamus:
*at vox, quoniam quoquò*
*verſùs profertur, omnia proreptat, penetrat, translapſa audiri*
*vndique poteſt.
* Porrò in meatibus ipſis obſeruat Ariſtoteles non eo-
rum amplitudinem, ſed diſpoſitionem attendendam eſſe, *nec quic-*
*quam iuuat amplos eſſe meatus, niſi rectè ad lineam poſiti ſint,*
vt perſpici poſſint obiecta corpora;
nam per vitrum, quod denſiſſi-
mum eſt, tranſpicere licet, non autem per ferulam, quæ rara, ſoluta-
que eſt;
*in altero enim meatus reſpondent inter ſe, in alterâ variant. *
Hinc aqua, ſimileſque humores perſpicui ſunt, *quoniam bumoris*
*meatus parui, denſi, continuatique ſunt, vt minimè aſpectus impe-*
*diatur, quominus tramite directo ingredi poſſit:
* fit autem aqua
tenebroſa in nubibus aëris, vt Pſalmographi vocibus vtar, quia hu-
moris in vaporem ſoluti, atque attenuati, particulæ itaſunt diſſi-
patæ, vt meatus in directum non ſint poſiti, neque continuati,
cum ſint plures ſuperficies;
ideò Sol, cui nubes obtenditur, vide-
ri nequit.
Neque nobis quicquam ſcrupuli inijciant Ariſtotelis
verba, quę aſpectui potiùs, quàm radijs ab obiecto corpore emiſſis,
motum tribuere videntur, ac vim penetrandi;
cum enim de hoc ibi
non eſſet quęſtio, ſatis habuit illud explicare, de quo quærebatur;
perinde quippe erat, ſiue radij ab oculo, ſiue ab obiecto corpore
emiſſi, ingredi deberent.
Cęterùm comparans cum ſono radios opti-
cos, ſatis oſtendit, quęnam fuerit eius ſententia.
Reddens autem ra-
tionem, cur in aquâ vox minimè exaudiatur, meatuum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index