Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (23) of 795 > >|
3723DE MAGNETE. menta reliqua abludere a conſtanti proportione quacunque ope cal-
culi detegenda in diſtantiis aliis.
Atque hoc idem eſt quod Nobiliſſimus Taylor adnotavit, con-
cludendo ex ſuis Experimentis, vires Magneticas non reſpondere di-
ſtantiis, ſed proportiones magis decreſcere in diſtantiis majoribus,
quam in minoribus.
Quod ex omnibus noſtris quoque Experimen-
tis colligi poteſt.
Verum Philoſophus addidit, in ſuis Experi-
mentis cum duabus acubus factis, ad diſtantiam 2 {1/2} pollicum, vires
nondum mutari ut quadrata diſtantiarum, &
ad 10 pollices, vires
plus mutari, quam ſunt Cubi diſtantiarum, cum exponens eſſet æ-
qualis 3 {1/4}.
Vid. Philoſ. Tranſ. No. 368. p. 204.
Addiſcimus tamen ex omnibus his V. Experimentis, (1) Actiones
duorum Magnetum non ſieri in quacunque diſtantia a ſe mutuo, ſed
diſtantiam Actionis eorum eſſe determinatam, nam in Experimento
IV.
non extenditur ad 10 pollices, in Experimento V. non extendi-
tur ad 19 pollices, ſaltem mobiliſſima Libra nullum ſignum Actionis
mutuæ Magnetum in ſe invicem edidit;
unde ſi ex Experimentis tan-
tum ratiocinabor, non poſſum concludere Actiones Magnetum ſe
ad maximas diffundere diſtantias:
fateor tamen ex aliis Experimentis
cum verſoriis mobiliſſimis conſtare, Magnetes agere in hæc ad multo
majores diſtantias, quam ope hujus methodi oſtendi poſſit, quia
cum multo minori attritu verſorium ſupra ſuam cuſpidem, quam Li-
bra ſupra axin vertitur:
ſed nihilominus idem colligere licebit ex
Actione Magnetis in verſoria, quia hæc ad multorum pedum di-
ſtantiam a Magnete non moventur, quippe nunquam deprehendi ad
majorem diſtantiam exporrectam fuiſſe vim, quam ad 14 pedes Rhe-
nolandicos, quando præſtantiſſimum verſorio 6 pollicum opponebam
Magnetem.
(2) Quod ſi comparemus hæc V. Experimenta inter ſe, tum
obſervari poteſt Vim omnium Magnetum non exporrigi ad ean-
dem diſtantiam, ſed ab his ad majorem, ab aliis ad minorem, nam
in Experimento V.
exporrigebatur ad 18 pollices, in Experimento
IV.
ad 9 pollices, in tertio ad 13 pollices, in ſecundo Experimento
ad 12 pollices.
Imo habui Magnetem magnum, cujus vis ſenſibilis
adhuc erat ad diſtantiam 11 pedum, imo aliquando ad 14.
(3) Præterea cum obſervamus vires Magnetum attractrices in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index