Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (31) of 213 > >|
3731IN LIB. DE COLORIBVS. quit; quoniam humidum, quod dulcedinem facit, re-
ſolutum eſt.
Hinc collige, cauſam nigredinis, eſſe hu-
midum exuſtum, vel vetuſteſcens;
vt audies paulò
pòſt explicatius.
QVOCIRCA ETIAM LIXIVIVM
EFFICITVR FLAVVM
.
Dixit cinerem non eſſe vn
diquaq.
album, quoniam admiſcetur illi fumus, qui
niger eſt:
nunc adfert cauſam, ob quam lixiuium ſit
flauum.
ea autem eſt, cinis iniectus aquę & extinctus.
flammeo itaque, id eſt calido & nigro, quod eſt hu-
mido iam combuſtæ materiæ extincto, (cinis enim
eſt reliquum exuſtæ materiæ) colorante aquam, lixi-
uium efficitur flauum.
Poſſumus & aliter intelligere;
quòd addito flammeo, &
nigro; id eſt, adiecto cinere,
qui ob aduſtionem flammæ ſpeciem refert, quo ad
vim ſcilicet &
facultatem, (eſt enim cinis calidus, vt
aſſerit Ariſtoteles tertio de Partib.
animalium, capi-
te nono cùm inquit;
vt enim in combuſtis ſiccis, ve-
lut cinere, aliquid ignis relinquitur:
ſic in concoctis
humidis, nonnihil caloris.)
color lixiuii fit flauus. At-
que hinc ſolue duo problemata;
Cur lixiuium reddat
capillos ruffos.
nempe propter ſqualorem ſuum, &
caliditatem.
& , Cur aqua maris ruffos piſcatorum pi
los &
cutim efficiat. nimirum quòd ſua ſalſedine ca-
lida eſt;
& ſicca; atq. ob id pilos ruffos poteſt reddere.
vel, quod ſępius madefiant ab aqua, crebróq.
à Sole
exiccentur;
vnde pili attenuantur, & ruffeſcunt. Sed
hæc copioſius diſputat Ariſtoteles vltima ſectione
Problematũ, et hic author paulò infrà, capite de pilis.
Τὸ {δὲ} {μέ}λ{αν} {χρ}ῶμα, ꝓℨα{κο}λουθ{εῖ} τοῖς {ςο}ι{χεί}οις, {εἰ}ς
ἄλληλα {με}{τα}β{άλλ}ου{σι}.
Niger autem color conſequitur elemen
ta, cùm in ſe inuicem mutantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index