Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
351 337
352 338
353 339
354 340
355 341
356 342
357 343
358 344
359 345
360 346
361 347
362 348
363 349
364 350
365 351
366 352
367 353
368
369
370
371 357
372 358
373 359
374 360
375 361
376 362
377 363
378 364
379 365
380 366
< >
page |< < (358) of 795 > >|
372358DISSERTATIO vallum, quod ipſi manſit fundamentum omnium aliarum diſtantia-
rum, quas deinceps erueret:
ad utrumque enim hujus intervalli
extremum menſurando angulos, quos alia Turris cum hac linea
formabat, iterum Trigonometricarum regularum beneficio novam
diſtantiam inveniebat, ita unam deduxit ex altera, atque opus con-
tinuando tam Boream, quam Auſtrum verſus, determinavit quo-
nam intervallo diſtent Alcmaria &
Berga ad Zomum, quemadmo-
dum ex ſolutis problematibus patebit.
Deinde obſervavit quantum
Berga diſtabat a Meridiano Terreſtri tranſeunte per Alcmariam;
tandem exploravit Polorum altitudines Alcmariæ & Bergæ, no-
tataque differentia latitudinis gradus unius, minutorum 11, ſecun-
dorum 30.
inter Alcmariam, & circulum latitudinis tranſeuntem
per Bergam, dabatur longitudo portionis Meridiani terreſtris, quæ
ex menſura priori facile eruebatur.
Conſcripſit hæc omnia ſatis
prolixe &
clare ipſe Autor in Eratoſthene Batavo, quod opus in
lucem prodiit Lugduni Batavorum Anno 1617.
Snellius in erudi-
enda juventute, &
practica Geometria in campo demonſtranda oc-
cupatus, priſtinas pagorum circa Leydam jacentium diſtantias ex-
ercitationis ergo diſcipulis exhibiturus, animadvertit angulos non-
nullorum Triangulorum non accurate fuiſſe captos, atque male in
ſuo Eratoſthene deſcriptos, imo qui cruribus ſiniſtris interjacebant,
inter crura dextra locatos fuiſſe, confuſionemque ingentem in toto
opere fuiſſe commiſſam:
idcirco totum laborem à primordiis re-
petiit, omnes omnium Triangulorum angulos denuo menſuravit,
errores emendavit, atque iterum ſupputavit diſtantias omnium
urbium, progreſſus a Berga ad Zomum ulterius per Antverpiam uſ-
que ad Machlinias, ut in majori diſtantia ab Alcmaria, accuratius
graduum terreſtrium magnitudinem cognoſceret, atque hoc modo
aliam magnitudinem Terræ aſſignavit, quam ante:
retinuit tamen
baſin eandem inter Leydam &
Soeterwoudam interjacentem. In
animum vero tum induxit Eratoſthenem ita emendatum in lucem
emittere, plurimaque inſerere hinc inde operi;
Cum ecce Anno
1622.
Aquæ omnia paſcua campoſque circa Leydam jacentes inun-
darent, quas mox Gelu menſe Januario in glaciem politiſſimam, pla-
niſſimum æquor æmulantem, coëgit;
hæc noſtro Geometræ occaſio-
nem dedit menſuras de novo capiendi, longe accuratiores, quam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index