Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (264) of 434 > >|
373264MACHINARUM
Aſſerculus bipedalis uno latere ita inciditur, ut intra cana-
lem, quem diximus, liberrime moveri queat.
Hujus medio
affigitur brachium itidem ligneum, pedem unum à malo ex-
ſtans, cujus in extremo aliud ſesquipedale, media item ſui
parte, conjungitur rectis angulis.
Utrumque vero Horizon-
ti parallelum extenditur.
Huic tranſverſo brachio lens impo-
nitur ea qua dicemus ratione, atque omnia ſurſum adducuntur,
adnexis aſſerculi extremis ad funem ante demonſtratum;
qui
ab imo malo ad ſummum aſcendens, ac ſuper orbiculum trans-
iens, inde deſcendit rurſus ac, priuſquam terram attingat,
in ſui ipſius caput alterum innectitur.
Habet autem funis is
adjectum plumbum, pondere æquali quantum eſt brachii mo-
bilis cum lente impoſita;
eoque loco deligatum, ut ad ſum-
mum malum pertingat, cum lens in imo conſiſtit.
Ita hæc
facillime ad eam quæ requiritur altitudinem erigitur &
, omiſ-
ſo fune, ſponte ibi ſuſpenſa manet.
Forma plumbi parte u-
traque in coni apicem deſinit, ne obhæreat ad triangula quæ
per malum defixa diximus.
Cæterum lens hæc teleſcopii major collocatur aptaturque
hoc modo.
Primum in annulum ſeu cylindrum cavum, è
ferri bractea fabricatum, ipſa includitur, longum digitos
quaternos.
Huic cylindro, ſive alteri potius in quem hic in-
ſeritur, bacillus pedalis, digiti craſſitudine, extrinſecus ſe-
cundum latus affigitur, totus in partem unam prominens.
Hæc omnia globulo æneo inſiſtunt, avellanæ nucis magni-
tudine, qui bacillo cohæret, inque ſubjecto ſui moduli ca-
vo liberrime volvitur;
ita tamen ut excidere nequeat. Ca-
vum partibus duabus conſtat, quæ, ſuper pediculo tereti,
cochlea junguntur adſtringunturque, ſed ita ut globulum ni-
hil prorſus premant.
Lens igitur, cum bacillo ſibi adfixo,
hoc modo mobilis efficitur.
Quæ porro ut æqualiter librata
conſiſtat, pondus unius libræ circiter infra bacillum appen-
ditur, filo æneo craſſiore ſemipedali conjunctum atque infi-
xum.
Cujus flexu facile ita pondus temperatur, ut centrum
commune, ſuæ lentisque gravitatis, cum centro Sphærulæ
conveniat, atque hoc pacto quocunque poſitu lens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index