Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (359) of 795 > >|
373359DE MAGNITUDINE TERRÆ. gens Terrarum ullibi inſtituit, potuitve; non enim datur ullibi
campus adeo æquatus, nullum littus tam planum, quin plurimis
aſperitatibus donetur, quarum cavitates catena decempedatoris
ingreditur, nec ope longorum baculorum evitatur error, quem
ſoli inæqualitas affert;
ſola glacies ſuperficiem æquam, accura-
tiſſime menſurandam, habet:
hanc igitur opportunitatem non ne-
glexit Snellius, atque intervallum aliquod inter pagum Voorſcho-
ten &
domum Douſianam aſſumens ſuper glacie, id accuratiſſime
menſuravit, imo ut tutius confidere poſſet, ter menſuram re-
petiit, deinde Quadrantis ope angulos obſervavit, quos Turris
Leydenſis cum aſſumta linea ad utrumque extremum compone-
bat;
idemque repetens adſpiciendo Turrim pagi Soeterwoudæ,
ex Trigonometria determinavit diſtantiam inter utramque Turrim
1097 perticarum, 1 pedis &
{17/100} pollicis. cum antea eam modo
poſuerat 1092.
perticarum, 3 pedum, 3 pollicum. Ultimam men-
ſuram omnino prætulit omnibus aliis, utpote ſupra glaciem politiſ-
ſimam ſummâ cum curâ captam.
Antea angulos omnium Trian-
gulorum correxerat, nunc baſin omnium longitudinum emendabat;
adeoque iterum ab initio calculus omnium Triangulorum erat re-
petendus:
pertæſus procul dubio laboris, quo jam bis perfun-
ctus erat Auctor, tantum adnotavit, ultimæ modo menſuræ fi-
dendum eſſe, non primæ, quam in Eratoſthene ſtatuit, atque
ulterius fecit nihil:
abſolviſſet procul dubio calculum, ſi cano-
nes Logarithmorum habuiſſet, quos hac tempeſtate poſſidemus,
&
quorum beneficio facillime & breviſſime præſtamus, quod
veteres non niſi tædioſiſſimis multiplicationibus &
diviſionibus
maximorum numerorum peragebant, quibus non raro in errores
incidebant, â quibus Snellius immunis non fuit, deprehendi e-
nim illum uſum fuiſſe canonibus Sinuum &
Tangentium haud
accuratis, &
præterea propter longiſſimas Arithmeticas opera-
tiones commiſſiſſe alios errores, adeo ut ipſius calculo ſive
primo, ſive poſtea inſtituto non ſemper conſidi poſſit:
hinc
Galliarum Mathematici, qui Anno 1718 in lucem miſerunt men-
ſuram Terræ, merito in Snellium animadvertunt;
oſtendit-
que Cl.
Caſſini in L’Hiſt. de L’Acad. Roy: A°. 1702, ex diſtantia
inter Alcmariam &
Rotterodamum ſecundum Snellianam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index