Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
< >
page |< < (354) of 530 > >|
376354M. VITRVVII POLL. Quib{us} Olympiadib{us} quæ certamina ſint addita legito apud Pauſaniam in Eliacis.
Quíd ením Mílo Crotoníates, & c. ] De Milonis fortitudine in hunc
modum tradit Aelian{us} ποικίλΗς ί{ει}ο{ρί}ας lib.
I I. Μίλων{ος} τ{ου}τ{ου} τ{ηὺ} ῥοὰυ, Ηυ {εν}
τκ χ{ει}{ρι} κατ\~ει χ{εν}, ὀυ{δε}ὶς τῶυ ἀντιῶάλωυ ἑλ\~ειυ ἐ{δι}μύατο.
Meminit & lib. X I I.
Eum ſcribit Iuli{us} Solin{us} cap.
I I I I. omnia egiſſe, ſuprà quàm homo valet, &
Plini{us} lib.
V I I. cap. X X. ait, cùm conſtitiſſet, neminem vestigio eduxiſſe, malum
tenenti neminem digitum correxiſſe.
Meminit & Galen{us} libro ſecundo de tuenda
bona valetudine, vt taceam Pauſaniam lib.
I I. Eliacorum. Sed cui non eſt ei{us}
nota fortitudo?
Platonis inuentum de agro metiendo. # CAP. I.
LOCVS aut ager paribus lateribus, ſi erit quadratus,
eumq́;
oportuerit iterum ex paribus lateribus duplica-
re, quia id genere numeri, ac multiplicationibus non
inuenitur, ex deſcriptionibus linearum emendatis re-
peritur.
Eſt autem eius rei hæc demonſtratio. Qua-
dratus locus, qui erit longus &
latus pedes denos, efficit
areæ pedes centum.
Si ergo opus fuerit eum duplicare, & aream pedum
ducentorum item ex paribus lateribus facere, quærendum erit, quam
magnum latus eius quadrati fiat, vt ex eo ducenti pedes duplicationibus
areæ reſpondeant.
Id autem numero nemo poteſt inuenire: nanque ſi
X I I I I.
conſtituentur, erunt multiplicati pedes C X C V I. Si X V. pedes
C C X X V.
Ergo quoniam id non explicatur numero in eo quadrato lon-
go &
lato pedes decem, quæ fuerit, linea ab angulo ad angulum diago-
nios perducatur, vti diuidatur in duo trigona æqua magnitudine, ſingula
areæ pedum quinquagenum, ad eius lineæ diagonalis longitudinem, lo-
cus quadratus paribus lateribus deſcribatur.
Ita quàm magna duo trigo-
na, in minore quadrato quinquagenum pedum, linea diagonica fuerint
deſignata, eadem magnitudine &
eodem pedum numero quatuor in ma-
iore erunt effecta.
Hac ratione duplicatio grammicis rationibus à Plato-
ne, vti eſt ſchema ſubſcriptum, fuit explicata.
IN CAPVT I. ANNOTAT.
Quadratus locus, & c. ] Quadrati menſurd facillima eſt, vel autore Co-
lumella lib.
V. cap. I I. Nam cum ſit vndique pedum totidem, multiplicentur in ſe
duo latera, &
quæ ſumma ex multiplicatione effecta erit, eam dicem{us} eſſe qua-
dratorum pedum.
Vt, ſit loc{us} quoquo verſ{us} decem pedum, ducem{us} decies denos,
qui fiunt centum, dicem{us} igitur locum habere pedes quadratos centum.
Idem effi-
cere numeris in duplicatione quadrati omnino non licet.
Nam vt quær{as} numeros
omnes, non inueni{as} tamen, qui in ſe multiplicat{us} ducentorum pedum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index