Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (365) of 795 > >|
379365DE MAGNITUDINE TERRÆ.11
Perro in triangulo a e m datur baſis a e ut ante # 326. 4. 3.
Angulus m a e ex obſervatione # 61 gr. 38 ſcr.
Et angulus m e a # 81 gr, 29 ſcr.
Unde dabitur latus a m # 537. 9. 0.
Et latus m e # 478. 5. 8.
Quamobrem cum ex antecedentibus jam nobis cognita ſint crura
anguli i a m, &
angulus i a m 129 gr. 22 ſcr. conflatus e duo-
bus i a e &
e a m, dabitur inde quoque baſis i m 1092. 3. 3.
Atque ideo intervallum inter Leidenſis curiæ turrim & turrim
pagi Soeterwoudæ interjectum erit digitorum 1092 33, vel decem-
pedarum 1092, pedum 3, digitorum 3.
Quo in calculo digitos
quoque admiſi &
pedes, non quod ita accurate ad unius digiti aut
pedis menſuram hanc diſtantiam explicatam exiſtimem, ſed ne er-
ror aliquis, leviculus initio, deinceps ulterius calculo procedente
in ipſas decempedas proſerpat, ut harum ſaltem menſura &
nume-
rus nobis integer &
a calculi vitio illibatus conſtet. Nunc itaque
ad cætera cum bono Deo nos conferamus, hac baie totius operis
inter Leidam &
Soeterwoudam ita accurate & bene juſte à nobis
definita.
CAPUT VII.
Diſtantia inter Lugdunum Batavorum & Hagam Comitis
definita.
Tandem aliquando pedem è camporum planitie extulimus, &
in turrium faſtigia conſcendimus:
Verum ut urbium longius
diſſitarum intervalla ſecure &
cum fide explicare queamus, inde jam in
vicinas quaſque &
operi noſtro opportunas turres transvolabimus. Et
cum inter Hagam atque Leidam opportuna ſit duarum turrium ad
collineandum ſtatio, quaſi in medio itinere transverſim poſitarum,
in pagis Voorſchoten &
Waſſenaar, unde inclytæ Waſſenariæ gen.
tis nomen. Harum intervalla primum cum Leida, deinde ipſarum
inter ipſas quoque explicabo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index