Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
31
31 (11)
32
32 (12)
33
33 (13)
34
34 (14)
35
35 (15)
36
36 (16)
37
37 (17)
38
38 (18)
39
39 (19)
40
40 (20)
< >
page |< < (18) of 530 > >|
3818M. VITRVVII POLL. percalefactum ita molleſcit, vti in omne genus formæ faciliter fabrice-
tur:
& idem cum molle & candens eſt, ſi refrigeretur tinctum frigida, re-
dureſcit, &
reſtituitur in antiquam proprietatem. Licet etiam conſidera-
rehæcita eſſe, ex eo, quod æſtate, non ſolum in peſtilentibus locis, ſed
etiam in ſalubribus, omnia corpora calore fiant imbecilla:
& per hyemem,
etiam quæ ſint peſtilentiſsimæ regiones, efficiantur ſalubres, ideo quòd à
refrigerationibus ſolidantur.
Non minus etiam quod quæ à frigidis re-
gionibus corpora traducuntur in calidas non poſſunt durare, ſed diſſol-
uuntur.
Quæ autem ex calidis locis, ſub ſeptentrionum regiones frigidas,
non modo non laborant immutatione loci valetudinibus, ſed etiam con-
firmantur.
Quare cauendum eſſe videtur in mœnibus collocandis ab ijs
regionibus, quæ caloribus, flatus ad corpora hominum poſſunt ſpargere.
Námque ex principijs, quæ Græci ςοιΧ{\~ει}χ appellant, omnia corpora
ſunt compoſita, id eſt, ex calore, &
humore, & terreno, & aëre, & his mi-
xtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mun-
do generatim qualitates.
Ergo in quibus corporibus cum exuperat è
principijs calor, tunc interficit, diſſoluitq́;
cætera feruore. Hæc autem vi-
tia efficit feruidum ab certis partibus cœlum, cũinſidit in apertas venas,
pluſquam patitur è mixtionibus naturali temperatura corpus.
Item ſi
humor occupauit corporum venas, imparesq́;
eas fecit, cætera principia
vt à liquido corrupta, diluuntur, &
diſſoluuntur compoſitionis virtutes,
Item è refrigerationibus humoris, ventorum, &
aurarum, infunduntur
vitia corporibus.
Non minus aëris, etiamq́; terreni, in corpore naturalis
compoſitio augendo aut minuendo, infirmat cætera principia, terrena, ci-
bi plenitate, aërea, grauitate cœli.
Sed ſi quis voluerit diligentius hæc ſen-
ſu percipere, animaduertat, attendatq́;
naturas auium, & piſcium, & ter-
reſtrium animalium, &
ita conſiderabit diſcrimina temperaturæ. Aliam
enim mixtionem habet genus auium, aliam piſcium, longè aliam terre-
ſtrium natura.
Volucres minus habent terreni, minus humoris, caloris
temperatæ, &
aëris multum. Igitur leuioribus principijs compoſitæ, fa-
cilius in aëris impetum nituntur.
Aquatiles autem piſcium naturæ, quod
temperatæ ſunt à calido, plurimumq́;
ex aëre & terreno ſunt compoſitæ,
ſed humoris habent oppido quàm paulum, quo minus habent è principijs
humoris in corpore, facilius in humore perdurant.
Itaq; cum ad terram
perducuntur, animam cum aqua relinquunt.
Item terreſtria, quòd è prin-
cipijs ab aëre caloreq́;
ſunt temperata, minusq́; habent terreni, pluri-
mumq́;
humoris, quod abundant humidę partes, non diu poſſunt in aqua
vitam tueri.
Ergo ſi hæc ita videntur, quemadmodum propoſuimus, &
ex ijs principijs animalium corpora compoſita ſenſu percipimus, &
exu-
berationibus aut defectionibus ea laborare, diſſoluiq́;
indicauimus: non
dubitamus quin diligentius quæri oporteat, vti temperatiſsimas cœli

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index