Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
61 51
62 52
63 53
64 54
65 55
66 56
67 57
68 58
69 59
70 60
71 61
72 62
73 63
74 64
75 65
76 66
77 67
78 68
79 69
80 70
81 71
82 72
83 73
84 74
85 75
86 76
87 77
88 78
89 79
90 80
< >
page |< < (28) of 214 > >|
3828CAPVT I. ſingulas diametri 36 pedum alis praeditas 32, quae uni-
us pedis altitudinem, et quatuor pedum longitudinem
habent.
Neque obeſt, quod nonnullis rotis altiores
alae imponantur, ſiquidem extra medium fluminis
curſum uerſus ripam remotae ſunt, ut maiorem aqua-
rum irruentium molem excipiant, et reliquarum con-
uerſionis celeritatem conſequantur, haec enim admini-
cula experientia reperta ſunt, quae tutiſſima aequatio-
nis eiusmodi inueniendae magiſtra eſſe poteſt.
atque
ideo rotae in medio flumine ſuſpenſae nobis data quae-
dam, etiam reliquis, ſimili ui gaudentibus, applicanda
ſubminiſtrant.
Porro ſequemur obſeruationes Ionche-
rii qui teſtatur p.
158 (1) aquas fequanae aggere impedi-
tas, ſextuplo uelocius ruere, quam in alueo libero,
ſpeciatim prope Lutetiam Pariſiorum, e regione hoſpi-
tii inualidorum militum, et intra minutum ſecundum,
per lineam uiginti pedum prouolui, rotam uero intra
triginta ſecunda ſemel in orbem ire.
(2) quod aqua ro-
tam pellens dimidio radii perpendicularis uel uertica-
lis immineat, eundemque tegat, adeoque ſex circiter
alas continuo impetu feriat.
37. Praeterea huc repetendae ſunt leges ſecundum
quas aquae fluentes in alas rotarum obuias impetum
facere ſolent, de quibus earum diligens ſcrutator Ma-
riottius
late exponit in tracta@@ de motu aquarum,
diſſertatione tertia, p.
166. ed. Pariſ. ſcilicet comparat
aquas per decliue fluentes, cum iis quae ex uaſe per
oſtium aliquod apertum proruunt, et cum deprehen-
deret, aquarum proſilientium celeritatem dependere
ab altitudine columnae aqueae aperto oſtio incumben-
tis, et a celeritate impetum, ſiue uim qua graue cor-
pus lapſu ſuo trudit, proficiſci, utriusque determina-
tionem, tum ex doctrinis de motu et lapſu grauium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index