Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
61 349
62 350
63
64
65
66
67
68
69
70 358
71 359
72 360
73 361
74 362
75 363
76 364
77 365
78 366
79
80
81
82 367
83 368
84 369
85 370
86 371
87 372
88 373
89 374
90 375
< >
page |< < (329) of 568 > >|
38329ΕΞΕΤΑΣΙΣ CYCLOM. GR. à S. VINC. ventionis hiſtoriam & progreſſum paucis expoſuit, nullius
modi præter hunc unum meminerit.
Potuit autem & aliam
rationem habuiſſe tres poſteriores quadraturas illic ſilentio
prætereundi, eam videlicet, quod quatuor omnes ſciret ex
iiſdem principiis deductas &
demonſtratas eſſe. Sed mihi vel
alterutra harum conſiderationum ſufficere viſa eſt, ut per-
ſuaderet unam pro omnibus fore diſcuſſionem quæ quadra-
turam primariam infirmatura eſſet, reliquarum agmen du-
centem.
Si enim erratum in ea oſtenderimus quæ minus
obſcuritatis habet, non video quâ ratione melior ſuc-
ceſſus expectandus ſit in tribus ſequentibus, quæ maximâ
caligine involvuntur, quaſque Auctor ipſe vel uni illi poſt-
habere videtur.
Principia quæ communia eſſe omnibus qua-
draturis dixi, ea ſunt nova inventa de Proportionalitatibus
Geometricis ſive de Proportionum proportionibus, &
de
Ductibus plani in planum.
Quæ quidem prorſus non impu-
gnabo, nam &
ſolida corpora quæcunque in Geometria con-
ſiderare licere exiſtimo, &
alia omnia adhiberi poſſe, quæ
modò ullo auxilio fore credimus ad inveſtigationem veri.
U-
num tamen prætermittere nequeo quin dicam, Clar.
Virum
non ſatis feliciter quædam inventa in materia Proportiona-
litatum ad Quadraturam applicaſſe, atque hinc, meâ opi-
nione, ipſi extitiſſe erroris cauſam.
Primùm omnium id in
propoſ.
39. lib. 10. Oper. Geom. obſervaveram. Poſitis enim numeris fortuitò aſſumptis, 2, 3, 4, 5; deinde horum
quadratis 4, 9, 16, 25;
& quadratorum, quadratis, 16,
81, 256, 625;
videbam duodecim hiſce eandem demonſtra-
tionem convenire, quæ in dicta prop.
39. ſcripta eſt de to-
tidem parallelepipedis.
Et quum tamen concluſio nullam ido-
neam admitteret interpretationem, non dubitabam quin æ-
què ipſius ac mea argumentatio, quam iiſdem verbis forma-
veram, aliquid abſurdi contineret.
Poſterior autem demon-
ſtrationis pars rectè ſe habebat, ideoque arguebat peccatum
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index