Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
31
31 (5)
32
32 (6)
33
33 (7)
34
34 (8)
35
35 (9)
36
36 (10)
37
37 (11)
38
38 (12)
39
39 (13)
40
40 (14)
< >
page |< < (12) of 376 > >|
3812M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA quibus ſana conſtituantur: deinde maxime Aesculapio, Saluti, et eorum
deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari videntur.
Cum enim ex
peſtilenti in ſalubrem locum corpora aegra translata fuerint, et e fonti-
bus ſalubribus aquarum uſus ſubminiſtrabuntur, celerius convaleſcent.
Ita eſſicietur, uti ex natura loci, majores auctasque cum dignitate divini-
tas excipiat opiniones.
Item naturae decor erit, ſi cubiculis et biblio-
thecis, ab oriente lumina capientur:
balneis et hibernaculis, ab occi-
dente hiberno:
pinacothecis, et quibus certis luminibus opus eſt parti-
bus , a ſeptentrione;
quod ea coeli regio neque exclaratur, neque ob- ſcuratur ſolis curſu, ſed eſt certa et immutabilis die perpetuo. Diſtribu-
tio autem eſt copiarum locique commoda dispenſatio, parcaque in operi-
bus ſumptus cum ratione temperatio.
Haec ita obſervabitur, ſi primum
architectus ea non quaeret, quae non poterunt inveniri aut parari, niſi
magno.
Namque non omnibus locis arenae ſoſſitiae, nec caementorum,
nec abietis, nec ſappinorum, nec marmoris copia eſt:
ſed aliud alio loco
naſcitur, quorum comportationes diſſiciles ſunt et ſumptuoſae.
Utendum
autem eſt, ubi non eſt arena ſoſſitia, ſluviatica aut marina lota.
Inopiae
quoque abietis aut ſappinorum vitabuntur, utendo cupreſſo, populo, ulmo,
pinu.
Reliqua quoque his ſimilia erunt explicanda. Alter gradus erit
diſtributionis, cum ad uſum patrum ſamiliarum, aut ad pecuniae copiam,
aut ad elegantiae dignitatem, aediſicia aliter diſponentur.
Namque aliter
urbanas domos oportere conſtitui videtur:
aliter quibus ex poſſeſſionibus
ruſticis inſluunt ſructus:
non idem foeneratoribus: aliter beatis et delica-
tis:
potentibus vero, quorum cogitationibus res publica gubernatur, ad
uſum collocabuntur:
et omnino ſaciendae ſunt aptae omnibus perſonis
aediſiciorum diſtributiones.
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index