Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
341
341 (221)
342
342 (222)
343
343 (223)
344
344 (224)
345
345
346
346
347
347
348
348 (225)
349
349 (226)
350
350 (227)
< >
page |< < (251) of 824 > >|
380251MATHEMATICA. LIB. II. CAP. IX. quæ non mutatur, deſignante) latera ut FG inter ſe pro-
portionem actionum aquæ in globum ſervabunt.
Hæ au-
tem ſunt ut quadrata velocitatum aquarum in locis
in quibus Experimenta inſtituta ſunt ut in cap.
XI. videbi-
mus.
Actio aquæ in globum cum pondere conferri poteſt, eſt
11870. enim ad globi pondus reſpectivum ut FG ad EF.
Pondusque hac proportione detectum eſt pondus cy-
lindri aquei, cujusbaſeos diameter eſt globi diameter, &
cujus
altitudo illa eſt, a qua cadendo in vacuo corpus acquirit ve-
locitatem qua aqua in globum incurrit;
ut hoc etiam in cap.
XI. demonſtramus. Data nunc hac altitudine, dabitur (ſi du-
ratio vibrationis penduli cujuſcunque, cujus longitudo no-
ta eſt, determinata fuerit) ſpatium, quod ab aqua in tem-
pore noto poteſt percurri, &
ſicetiam aquæ quantitas 22288. 255. 257. per locum magnitudine datum, in fluminis ſectione, in
dato tempore, fluit.
Notandum hanc velocitatis aquæ determinationem non
bene procedere in aquæ ſuperficie;
quia actio aquæ
in globum ibi irregularis eſt.
Poteſt hæc celeri-
33871. tas detegi immergendo aquâ corpus, aquâ paululum levius,
quod verſus ſuperficiem hæreat, &
non ſatis hanc excedat
ut motu venti affici poſſit;
cum gravitates ſpecificæ aquæ
&
corporis vix differant, & hoc pro toto immerſo haberi
poſſit, eadem celeritate cum aqua movebitur, &
menſura-
ri tempus, ope penduli, poterit, dum corpus ſpatium an-
te menſuratum percurrit.
Quando vento aquæ ſuperfi-
cies agitatur, non bene Experimentum procedet, pro-
pter motum undarum, quo in corporis motu irregularitas
datur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index