Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
281
281 (179)
282
282 (180)
283
283 (181)
284
284 (182)
285
285 (183)
286
286 (184)
287
287 (185)
288
288 (186)
289
289 (187)
290
290 (188)
< >
page |< < (270) of 434 > >|
382270MACHINARUM quatenus licet adſueſcendum. Hoc modo correcta ſemel len-
tis poſitio ad omnes obſervationes valebit.
Neque hic ſubti-
liter nimium objiciat quiſquam quod obliquo fili aſcenſu,
cum ad aſtra dirigitur, paulo minor efficitur flexus ejus à
gravitate ortus, quam cum filum idem horizonti parallelum
extenditur.
Eſt enim differentia hæc perexigua, præſertim
in tanta fili levitate;
& lentium paralleliſmus, ut jam dixi-
mus, ad geometriæ leges exactus non requiritur.
Multo magis ventus obeſſe dicendus foret, filum ſinuans
atque in latus impellens, præſertim in magnis, quas dixi-
mus, longitudinibus;
niſi quod tubis quoque idem ventus
adverſus eſt, qui concuſſu ejus tremunt ac vacillant, magno
ſpectantis incommodo;
ut propterea ſæpe obſervationibus
ſuperſedendum fuerit.
Sed quo æquiore animo hæc diſpen-
dia feramus, ſciendum eſt, flantibus ventis, ſemper fere
aëris pelluciditatem adeo turbari, etiamſi ſerenus videatur,
ut hoc uno omnis teleſcopiorum proſpectus impediatur;
quod exercitatis ignotum eſſe nequit. Imo & tranquillo in-
terdum ac prorſus ſereno cœlo, ſcintillantibus cum maxime
ſideribus, fruſtra tamen teleſcopia adhibentur;
humido vapo-
re quodam aërem obſidente, quo fit ut ad Planetarum corpo-
ra reſpicienti, undatio quædam tremula &
fluctuans omnem
viſus aciem intercipiat.
Poſſetque, ubi hoc accidit, ipſa len-
tium bonitas ſuſpecta eſſe, niſi alio tempore ac puriore cœlo
fuiſſet cognita.
Idem vapor, ut hoc quoque obiter admo-
neam, non raro, lenti majori adhæreſcens, radiorum lucis
partem avertit:
cui malo, calefacto modice ad ignem vitro,
occurritur.
Videamus nunc & illud quod de illuſtranda lente eadem
diximus ad malum ſubrecta.
Quæ ſi valde procul diſtet,
puta ad ducentorum &
amplius pedum intervallum, vix vi-
detur tantum luminis, ut ab obſervatore cerni poſſit, acce-
ptura, etiamſi lucerna convexo vitreo juvetur, uti præcepi-
mus.
Sed hic intendere amplius lumen licebit, vel aucto lu-
cernæ ipſius ellychnio, vel latiori lente adhibita leniusque
convexa, quæ lucem transmiſſam, etiamſi pari

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index