Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (372) of 672 > >|
384372Diſſertatio Duodecima præterquam quod non vbique reperiri poſſent æthereæ particulæ
tam variè conformatæ, vt illico pręſto eſſent ad congruum mea-
tum replendum.
Cum itaque ſimiliter figuratas, vtpote eiuſ-
dem naturæ, atque ad motum aptiſſimas ponere cogamur huiuſ-
modi æthereas particulas, globoſas &
rotundas probabili conie-
cturâ ſtatuimus:
Sed quia appoſiti ac propinqui globi ſpatium
non replent, globulos hoſce æthereos compreſſionis alicuius pa-
tientes, vt angulorum flexionibus aptentur, affirmare oportet;
qui deinde, remoto impedimento, ſe in globum reſtituant, vir-
tute ſuâ elaſticâ.
Hinc lux (celerrimum illum porrectionis & con-
tractionis motum perficiens) æthereos, quos porrectione im-
pellit, globulos ſi comprimat, vbi aliquid motui obſiſtens inue-
nerint, illi deinde contractionis motum ſibi obſecundantem ſta-
tim habentes ſe reſtituunt, ſimulque cum luce motum recipro-
cant.
Quapropter ætherei globuli extimam vitri ſuperficiem
proximè attingentes, ab alijs globulis inter ipſos &
corpus luci-
dum interiectis propulſi aduersùs vitrum, impellunt globulos
in vitri poris concluſos.
Et quidem quorum globulorum dire-
ctio à puncto lucis ducta cadit ad angulos æquales in vitri ſuper-
ficiem, non mutatur, &
in vitro globuli ætherei ſecundùm ean-
dem lineam poſiti iuxta directionem eandem pelluntur;
quia vi-
delicet ex aëre in patentem vitri meatum ſe liberè inſinuat globu-
lus æthereus, quin ad hoc vel illud pori latus alliſus cogatur ab
eiuſdem motûs rectitudine deflectere:
ideò radij perpendiculares
nullam patiuntur refractionem.
Globuli verò, quorum motûs di-
rectio ab eodem lucis puncto ducta ad angulos inęquales cadit in
vitri ſuperficiem, neceſſariò in alterum latus pori ſibi congruen-
tis incurrunt, vbi inuenientes reſiſtentiam, nec vlteriùs rectâ
pergere valentes, reflectuntur versùs perpendiculum, ſiue ma-
gis, ſiue minùs, pro maiore aut minore obliquitate.
Perpen-
diculum, inquam, ex eodem ſuperficiei puncto excitatum:
Si-
quidem in ipſo patentis meatûs oſculo vtrumque labrum atten-
dendum eſt, alterum quidem, quod propiùs reſpicit punctum,
à quo radius procedit;
& in hoc incurrens globulus vno ſui
latere, prohibetur, né recto itinere progrediatur, ſed flectitur
versùs impedimentum:
Sic ſi quis in directum ambulans offen-
dat imprudens ſiniſtro armo angulum domûs, dextera eius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index