Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (370) of 795 > >|
384370DISSERTATIO dem numerum nobis addicat, de iſtorum locorum diſtantia amplius
dubitare fas non eſt Et ſuper hac baſi reliquam ſuſcepti operis
ſtructuram tuto inædificare licebit.
Quare alacri animo ad reliqua
nunc porro contendamus.
CAPUT VIII.
Omnium reliquorum locorum ad inſtitutam Gæodæſiam
adbibitorum intervalla definita.
Priuſquam ad ſequentia tranſeam, ne novis ſemper opus ſitſche-
matis, ſemel hic tabellam expreſſi, in qua turrium &
urbium
loca exhibeo ſuis literis notata, quibus eas ſemper ſumus citaturi.
Ulterius itaque progreſſuris occurrit Gouda, ex cujus turri ad Lei-
dam &
Hagam collineavimus, & angulorum quantitatem ſæpius
obſervavi majore Quadrante æreo, cujus ſupra mentio facta, aut ſemi-
circulo amplo diametri pedum Rhynlandicorum trium &
ſemis. Ve-
rum ut via atque ordine horum tractatio procedat ſingula triangula
ſingularibus problematibus diſtinguam, ita enim commodius, quando
opus erit, citari à nobis poterunt.
I. Problema.
Triangulum A E S, Leida, Haga, Gouda.
11
Tab. XVI. Ex V & VI antecedentis Capitis problemate jam nobis \\ inventa eſt diſtantia inter Leidam & Hagam, quæ propoſiti trian- \\ guli futura eſt baſis A E # 4103. # 3.
Ex obſervatione autem datur angulus A E S # 97 gr. # 11 ſcr.
Et angulus A S E # 32 gr. # 25 ſcr.
Et denique angulus E A S # 50 gr. # 23 ſcr.
Qui omnes in unam ſummam collecti efficiunt # 179 gr. # 59 ſcr.
Et propterea obſervationes noſtras quam diligentiſſime inſtitutas, \\ atque accuratiſſime notatas coarguunt. Unicum vero ſcrupulum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index