Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (371) of 795 > >|
385371DE MAGNITUDINE TERRÆ.11
quod è duobus rectis reliquum deſideratur, illud adjiciatur anguſo \\ E A S, ſitque is # 50 gr. # 24 ſcr.
Id enim ad rei ſummam hic nihil admodum facit. Ita enim non
ſemper omnia ad minutum redire mirum nemini videri debet, cum
turrium quantumvis longe diſſitarum aliqua ſit latitudo, &
in ocu-
lo obſervantis ſaltem aliquem notabilem angulum ſubtendat.
Ut
hoc clarius intelligatur, ſtatuamus turrim latitudine trium decem-
pedarum à nobis abeſſe intervallo decempedarum 4103.
Concipia-
mus itaque animo triangulum rectangulum, cujus hæc ipſa ſunt
crura, unde angulus, quem turris Hagienſis latitudo in turri Lei-
denſis curiæ ſubtendit, dabitur 0 gr.
2 ſcr. 31. ſecundorum. Ac ta-
metſi per dioptrarum crenas ad mediam turrium latitudinem colli-
neationem dirigere ſummo ſtudio coneris, radii illic quaſi in an-
guſtiis verſantes rei viſibilis ſpeciem ita atterunt, ut ipſa pene e
conſpectu evaneſcat, vel ſaltem minus diſtincte cernatur.
Sin ve-
ro utrinque dioptrarum latera viſu ſtringas, tunc refractio ab hu-
moribus oculi nata collineanti quoque non nihil illudit.
Ut plane
nemini intelligenti mirum videri debeat, ipſa adeo ſcrupula non
ad libitum ſemper redire;
cum turres a ſe nullum ſplendorem fun-
dant, quo claritatem aliquam obſervantium oculis affundant.
Quin
illud potius magis mirandum exiſtimem, tam accurate omnia nobis
ad calculum veniſſe.
Atque ea de cauſa non temere, niſi in an-
guſtias adactus, ullum angulum in iſtis abacis in conſilium advocem,
qui ſit valde acutus.
Horum enim dolos, & in his minimam hal-
lucinationem pertimeſco, &
ne quid vitii faciant ſedulus circum-
ſpicio.
In ratione enim minoris inæqualitatis, terminis multum
differentibus, facilis eſt lapſus &
periculoſus. Error enim ex mi-
nore termino in majoribus fit multiplex.
Contra vero, cum angu-
li omnes erunt majuſculi, tum ratio magis opportuna eſt, &
errori
minus obnoxia.
Atque ideo ſi in iſtis anguli ſinguli uno aut altero
ſcrupulo augeantur, aut multentur, differentia in calculo haud per-
inde erit notabilis:
Quia ratio horum ſinuum ut proxime eadem ta-
men manet.
Atque ideo laterum oppoſitorum quantitatis differen-
tia à juſto non erit admodum diverſa.
Ut ea ſæpe ſit paucorum
duntaxat pedum, quæ ſemel hic monere viſum eſt, ne ſæ pius no-
bis eadem eſſent iteranda.
Multa enim occurrunt in turrium

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index