Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (365) of 530 > >|
387365DE ARCHITEC. LIB. IX.
Sequitur, vt de meſolabio dicam. Constituatur tabella lignea oblonga, atque qua-
drilatera, ad regulam normam\’, benè vndique leuigata, ſupra\’ eam, ſi duo tan-
tum media perquiruntur, concinnentur tabellulæ tres ex ære, aut alia quauis
materia ad hoc op{us} idonea, quæ ſint quàm tenuißima, ad regulam normam\’ fa-
bre factæ quadratæ, aut altera parte longiores, quarum vna in tabellæ ligneæ me-
dio immobilis locetur, aliæ verò duæ ad dextram altera, ad ſinistram altera ita
conſtituantur, vt hærentes mediæ tabelluæ, altera quæ à dextris eſt ſupra eam, al-
tera quæ à ſinistris eſt, ſub eadem in planitie ſubiecta duci reduci\’ pro libito poſ-
ſit.
Dextrum aut ſinistrum quum dixero, ad ipſi{us} meſolabij, non ad artificis poſi-
turam refero.
In earum autem tabellarum ſingulis ſingula paria\’ omnino paralle-
logramma rectangula quatuor laterib{us} comprehenſa, &
dimetiente à dextris ad
ſinistram deducto, tenuißimis lineis graphice appoſite\’ deſcribantur, ſic vt primæ
ſuperioris dexterioris\’ tabellulæ rectangulum dextrum habuerit lat{us}, inter b.
ſuperi{us}, & c. ſignum inferi{us} comprehenſum, dimetientem\’ b f. lat{us} ſinistrum
d f.
hoc ipſum d f. ſit proximi rectanguli lat{us} dextrum. cui{us} ſi dimetiens fuerit
d h.
ſinistrum\’ lat{us} g h. hoc ipſum g h. ſit commune ſequenti parallelogrammo,
cui{us} ſi erit dimetiens g m.
in m. ſignum, inferi{us} deſinet ſinistrum ei{us} lat{us},
erunt\’ hæc tria parallelogramma, quum maximè extremæ tabellulæ ſeductæ
vtrinque fuerint, in hunc modum diſpoſita, quum verò maximè in ſeſe reductæ,
ſuperiori ad perpendiculum ſuppoſita, atque ita fiet, vt ſiue alteram, ſiue vtranque
in hanc vel illam partem duxeris, reduxeris’ue, perpetuò tamen parallela tam la-
tera, quàm dimetientes rectangulorum in quouis ſitu permaneant.
Sin autem plu-
ra media perquiruntur, nam vnicum binis duntaxat tabellulis inuenire perquàm
facile eſt, quotquot fuerint inuestiganda plura duob{us}, totidem tabellulæ ſimiles ſi-
militer\’ diſpoſitæ ad ſinistram partem adijciantur, vnica earum, ſiue ea media
ſit, ſiue alia quæuis, immobili manente.
non enim quòd nulla earum immobilis ſit
inueniri duo media, aut quotquot oportuerit, non poterunt.
Verùm quum ſit ſuper-
uacaneum omnes mobiles eſſe, commodi{us} erit, mediam ſtabilem constituere.
erunt
autem, vt quæque erit dexterior, ita &
ſuperior (ſuperiorem eam ſemper appello,
quæ dum in vnum coguntur, ſuperinducitur, inferiorem quæ ſubducitur) maiora
verò minoráue parallelogramma ſint, non aliud intereſt, quàm quòd maiora præ-
ſertim\’ oblongiora exactiorem euidentiorem\’ vſum exhihient, at tabellulæ maio-
res, quàm futura ſunt in eis parallelogramma, fruſtra atque inutiliter fient, præ-
ter margines tamen inferi{us} ſuperi{us}\’, qui obteguntur canaliculis, per quos mobi-
les tabellæ diſcurrunt, atque hos margines in immobili tabella maiuſculos eſſe opor-
tet, vt intra e{as} marginum partes, quib{us} ea inferi{us} ſuperi{us}\’ configitur, mobiles
aliæ tabellæ ab omni impedimento liberè procurrant.
Nam ſinistrorſum aliæ, præ-
ter vltimam, quæ ad dextram locata eſt, marginem extra parallelogrammi lat{us}
nullum habere poſſunt.
Si tamen vltima ſinistrorſum, ſi eadem atque aliæ omnes
dextrorſum margine non omnino caruerint, commodiorem vſum præstabunt, tum
vt quàm maximè ſeductæ ſint, habeant tamen ſingulæ eos margines ſingulis pro-
ximis tabellis ſuppoſitos, quos, dum mouentur, prætereuntes conſequantur, tum in
extremis tabellulis, ea parte marginis extra rectanguli aream, aliquis veluti vm-
bilic{us} eminens adhiberi poßit, quò tabellæ in vtranque partem apti{us}

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index