Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (631) of 568 > >|
387631SYSTEMATIS SATURNII. ctores; quia ſi vera eſſet, refellebt hypotheſin meam, cum
alioqui ſchema Euſtachianum, ſi ſine umbris conſideraretur,
plurimum illam confirmaret.
Sed & me ejuſdem criminis te-
neri ajunt, quod paſſim umbras majores quam revera ſint
adjiciam.
Neſcio equidem quas dicant; ſemel enim Satur-
ni globo annuloque umbras addidi, at non tanquam ita ob-
ſervaſſem, ſed explicandæ hypotheſeos cauſa, ut nempe ap-
pareret quo pacto annulum Saturno circumdediſſem.
Quod ſi faſciam in diſco ejus obſervatam, uti & illas quas
in Jove &
Marte exhibui, nigriores quàm in cælo ſpectan-
tur, ob oculos poni dixiſſent, non iviſſem inficias.
Fateor
enim ultro cælatoris culpa hoc accidiſſe;
ac in Marte præ-
ſertim zonam longe dilutiorem, imprimis circa margines,
pigendam fuiſſe.
Quam neque perpetuo ibi ſpectari opi-
nor, ſed, ut Joviales faſciæ, mutabilem formam habere, ſic-
ut poſtremis in Marte obſervationibus didici;
de quibus a-
lias fortaſſe plura.
Nihil autem ejuſmodi mihi viſum in u-
troque hoc planeta, Euſtachius non alio argumento probat
quàm cætera omnia, nempe quia ipſe non viderit.
Quod Syſtemati Copernicano Syſtema meum Saturnium
adaptaverim, nemo, ut opinor, jure me reprehenderit.
At-
tamen cum Catholicis omnibus Fabrius illo interdicat, mi-
ror quod non vel hoc ſolo nomine rejicienda eſſe omnia
commenta mea pronuntiet.
Sed videbat, credo, facile in
locum Copernicani Syſtematis Tychonicum me ſubſtitue-
ere poſſe.
Utrum enim adhibeam parum admodum intereſt
ad phænomena quod attinet.
Sed rei veritas haud aliter
quam Copernicum ſequendo explicatur;
cujus ſententiam
non parum quoque noſtrum Saturni Syſtema commendat.
Non intelligo autem qui tam confidenter, hanc de Terra
mota opinionem, tantùm ab hetorodoxis Ariſtarchis tenen-
dam Fabrius aſſeveret.
Quoties enim de ea cum Catholicis
(Romanis nempe) ſermones confero, profitentur illi ſe ne-
quaquam decretis in contrarium latis teneri, ſive ea à Car-
dinalibus, ſive ab ipſo ſummo Pontifice profecta fuerint.
Quibus videlicet non tantum tribuunt in explicando

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index