Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of figures

< >
< >
page |< < (366) of 530 > >|
388366M. VITRVVII POLL. queant, quanquam hoc non min{us} aptè fiet exiguis foraminib{us} in parallelogram-
morum areis extra dimetientem terebratis, in quæ pedis circini aut alteri{us} rei
acumen, quo vtrinque ducantur, admittere poßint.
Erunt igitur parandæ tabellæ
adinuicem æquales, præter immobilem, quam dixi aliquando longiorem eſſe opor-
tere, atque iuxta rationem ſuperiorem quotquot eæ fuerint, collocandæ.
Meſolabij ad
eum modum constituti vſum iam exponam.
Sint rectæ lineæ, inter qu{as} oportet
duo aut plura media conſtituere.
s. maior. t. minor. Fiat primi dexterioris ſuperio-
ris\’ parallelogrammi dextrum lat{us}, quod poſitum eſt inter b c.
ſigna contineri,
æquale lineæ s.
quoniam hæc fuit maior expoſitarum, deinde ex infimi, vltimi\’ ad
ſinistram parallelogrammi ſinistro latere, quod in m.
ſignum datum fuit inferi{us}
deſinere, abſcindam ab ea parte quâ m, ſignum poſitum eſt, ſegmentum æquale t.
lineæ minori expoſitarum, quod ſit m n. Tunc igitur tabellæ inuicem cogantur mo-
bilib{us} verſ{us} ſtabilem, ſi qua ſit, in ſeipſ{as} mutuò deductis, donec ſingula latera
omnium rectangulorum ad ſinistram eorum poſita ſecent ſingulos proximorum di-
metientes, id\’ in ſignis, quæ cum b.
& n. ſub eadem recta linea dirigantur, ſigna-
bo\’ ea omnium ſectionum ſigna, erunt\’ huiuſmodi poſitura ſegmenta laterum ſub
his ſignis ſita, media cont n@a proportionalia inter s.
& t. dat{as} line{as}, quod erat
inueniendum.
Quòd ſi lat{us} b c. primæ tabellulæ æquum non fuerit, ſed alteri{us}
rationis ad s.
ſi eandem etiam rationem habuerit ſegmentum m n. ad t. eandem ha
bebunt media ſegmenta alia ad media quæ perquiruntur.
Si verò filum pertenue
à b.
ſigno in planitiem parallelogrammorum deductum per foramen quod ſit in n.
demittatur libratum plumbo, quemadmodum in perpendiculo fieri videm{us},
vſum regulæ in meſolabio, ad explorandum, an ea omnia ſigna ſub eadem linea
ſint, commodiorem exhibebit.
Neque videbitur fortaßis ab re hac alienum, lat{us}
vltimi parallelogrammi verſ{us} ſinistram, ex quo ſegmenta ad magnitudinem
minorum linearum expoſitarum abſcindi habent in ſexaginta partes, veluti in mi-
nuta phyſica foraminib{us} distinguere perpuſillis, æqualiter\’ inuicem distantib{us},
quorum ſummi medium ſit in ipſo angulo parallelogrammi, in quem lat{us} ipſum
ſuperi{us} deſinit, vt filo, ſicuti propoſuim{us} pro regula adhibito, facili{us} ſit in qua-
cunque ratione, quam numer{us} ſexagenari{us} ad minorem habere poteſt, media pro-
portionalia inuenire.
Sed non erit tunc tabella illa continua minorib{us} tabellulis
ſubijcienda, quæ non ſinet filum inferi{us} demitti, ſed regulæ ſiue ligneæ, ſiue æreæ,
ſiue ex alia ad eam rem accommodata materia, in quadrilateri cuiuſdam rectan-
guli circunferentiæ ſpeciem diſponendæ erunt, area peruia media atque inani re-
manente, qua perpendiculum per quancunque lateris parallelogrammi partem ſub-
miſſum libere peruagari poßit, in\’ binis harum regularum, quæ referunt qua-
drilateri longiora latera, canaliculis excauatis tabellulæ ad eundem modum, quo
ſuperi{us}, concinnandæ.
Ad hæc, vel ſub medio meſolabio baſis altitudinis ferè
quanta eſt meſolabij longitudo, vel ſub ſingulis ei{us} angulis, ſingulæ eiuſdem al-
titudinis adhibendæ columellæ, quib{us} innixo meſolabio, atque in ſublimi poſito,
perpendiculo loc{us} ſit, quo præpendeat.
Neque horum quicquam prohibebit, ne in
eodem meſolabio, regula, cùm op{us} fuerit, vti non poßim{us}.
Eſſe autem quæ aſſerui,
media proportionalia ſic ostendam.
Deſcribam in ſuperficie plana haſce line{as},
quemadmodum meſolabio ad hanc parallelogrammorum formam redacto

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index