Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
61 41
62 42
63 43
64 44
65 45
66 46
67 47
68 48
69 49
70 50
71 51
72 52
73 53
74 54
75 55
76 56
77 57
78 58
79 59
80 60
81 61
82 62
83 63
84 64
85 65
86 66
87 67
88 68
89 69
90 70
< >
page |< < (19) of 530 > >|
3919DE ARCHITEC. LIB. I. giones eligamus, cum quærenda ſuerit in mœnium collocationibus ſalu-
britas.
Itaq; etiam atque etiam veterum reuocandam cenſeo rationem.
Maiores enim è pecoribus immolatis, quæ paſcebantur in ijs locis, quibus
aut oppida aut caſtra ſtatiua conſtituebantur, inſpiciebant iecinora, &
ſi
erant liuida &
vitioſa prima, alia immolabant, dubitantes vtrum morbo,
an pabuli vitio læſa eſſent.
Cùm pluribus experti erant, & probauerant
integram &
ſolidam naturam iecinorum ex aqua & pabulo, ibi conſti-
tuebant munitiones.
Si autem vitioſa inueniebant, indicio transferebant,
idem in humanis corporibus peſtilentem ſuturam naſcentem in ijs locis
aquæ, cibiq́;
copiam, & ita tranſmigrabant, & mutabant regiones, quæren
tes omnibus rebus ſalubritatem.
Hoc autem fieri, vti pabulo, ciboq́; ſalu-
bres proprietates terræ videantur, licet animaduertere &
cognoſcere ex
agris Cretenſium, qui ſunt circa Pothereum flumen, quod eſt Cretæ in-
ter duas ciuitates Gnoſon &
Cortynam, dextra enim & ſiniſtra eius flu-
minis, paſcuntur pecora:
ſed ex ijs, quæ paſcuntur proxime Gnoſon, ſple-
nem habent:
quæ autem ex altera parte, proxime Cortynam, non ha-
bent apparentem ſplenem.
Vnde etiam Medici quærentes de ea re, inue-
nerunt in ijs locis herbam, quam pecora rodendo, imminuerant lienes, ita
eam herbam colligendo, curant lienoſos hoc medicamento, quod etiam
Cretenſes ἄ@ΑΗνομ vocitant.
Ex eo licet ſcire, cibo atque aqua, proprie-
tates locorum naturaliter peſtilentes aut ſalubres eſſe.
Item ſi in paludi-
bus mœnia conſtituta erunt, quę paludes ſecundum mare fuerint, ſpecta-
buntq́;
ad ſeptentrionem, aut inter ſeptentrionem & orientem, eæq́; pa-
ludes excelſiores fuerint quàm littus marinum, ratione videbuntur eſſe
conſtituta.
Foſsis enim ductis, fit aquæ exitus ad littus, & ex mari tem-
peſtatibus aucto, in paludes redundantia motionibus concitatur, amarisq́;

mixtionibus, non patitur beſtiarum paluſtrium genera ibi naſci, quæq́;

de ſuperioribus locis natando proximè littus perueniunt, inconſueta ſalſi-
tudine necantur.
Exemplar autem huius rei, Gallicæ paludes poſſunt eſ-
ſe, quæ circum Altinum, Rauennam, Aquilegiam, aliaq́;
quæ in eiuſmo-
di locis municipia ſunt proxima paludibus:
quòd his rationibus habent
incredibilem ſalubritatem.
Quibus autem inſidentes ſunt paludes, & non
habent exitus profluentes, neque per flumina, neq;
per foſſas, vti Ponti-
næ, ſtando putreſcunt, &
humores graues & peſtilentes in his locis emit-
tunt.
Item in Apulia oppidum Salapia vetus, quòd Diomedes ab Troia
rediens conſtituit, ſiue (quemadmodum nonnulli ſcripſerunt) Elphias
Rhodius, in eiuſmodi locis fuerat collocatum, ex quo incolæ quotannis
ægrotando laborantes, aliquando peruenerunt ad M.
Hoſtilium, ab eoq́;
publice petentes impetrauerunt, vti his idoneum locum ad mœnia tranſ-
ferenda conquireret eligeretq́;
. Tunc is moratus non eſt, ſed ſtatim ratio-
nibus doctiſsime quæſitis, ſecundum mare mercatus eſt poſſeſsionem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index