391377DE MAGNITUDINE TERRÆ.
nuo Oude.
Wateræ &
Goudæ diſtantiam legitimam hanc eſſe do-
ceam: Quam non ex antecedentibus derivavi, ſed per artis præce-
pta ab initio inſtitutam exhibeo, ut deinceps ſecurus animi reliquam
partem inoffenſo pede percurram. Cum enim Generoſiſſimi Baro-
nes Auſtriaci Eraſmus & Caſparus Sterrenbergici, fratres germani
Arithmeticam & Geometriam jam penitus cognoviſſent, & in re-
ctarum circulo adſcriptarum Canonicis, quam triangulorum do-
ctrinam vulgo dicimus, verſarentur, placuit ipſis, ut Magno Ale-
xandro, ingenii ſui vires non in tenui pulvere periclitari: Sed in
materia aliqua digniore, quæque uſum & fructum ſuum ad plures
diffunderet. Cum igitur longa & diutina ſedulitate & labore fati-
gatis animum per ferias caniculares recreare, & à gravioribus ſtudiis
aliquantum remittere placeret, Vir doctiſſimus & eorum aulæ ac
ſtudiis tum præfectus Joannes Philemon, & ab ingenio & à doctri-
na Magnus, quique in his jam tunc quoque non mediocres profe-
ctus fecerat, ne illud otium, liberale alioquin, nimis otioſe efflue-
ret, expeditionem in proximas Provincias ſe cogitare dixit, ut ita
regiones nobis vicinas cognoſcerent, & ſimul, olim quoque judi-
cium de his ſuum ferre poſſent. Id vero ipſum dum quam maxime
probo, & illorum conſilium collaudo, Ecce! omnes uno ore ſimul
me quoque ejus itineris comitem rogare, nec illud ſibi negari ullo
modo paſſi: Sed invitum pene domo me, & à meis abduxere. Ma-
xime quia hujus olim Gæodæſiæ mentionem injeceram, & quan-
tam huic laudem à grata poſteritate ſperare deberet, ſi quis ea via
veram terreni gradus quantitatem definiviſſet. Jam enim etiam ſphæ-
rica non leviter deguſtaverant. Ecce quid facerem! illa quæ olim
tantum obiter à me dicta, ſerio ab ipſis accepta. Inde igitur iter
omni diligentia procuramus, & organa ad tantam rem depromimus,
ſemicirculum diametri pedum Rhynlandicorum trium & ſemis, ad
Gæodæſias diſtantiarum & angulorum quantitatem è turribus ob-
ſervandam. Quadrantem etiam ampliſſimum ferreum, ære incru-
ſtatum, amplius quinque & ſemis pedum, ad poli altitudinem ex-
plorandam. Atque ita Oude-Wateram primum pauculos dies ruſti-
catum, & in illo ſeceſſu ſtationem electuri contendimus; ut ſimul
paternum atque avitum cinerem, qui ibi conditus diem quo ſibi
reſtituatur exſpectat: & præterea matrem meam anum ac jam