Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
391 369
392 370
393 371
394 372
395 373
396 374
397 375
398 376
399 377
400 378
401 379
402 380
403 381
404 382
405 383
406 384
407 385
408 386
409 387
410 388
411 389
412 390
413 391
414 392
415 393
416 394
417 395
418 396
419 397
420 398
< >
page |< < (370) of 530 > >|
392370M. VITRVVII POLL. analemmatorum formæ, ex quibus perſiciuntur, ad rationem locorum, &
vmbræ gnomonum, horarum deſcriptiones.
Analemma, eſt ratio con-
quiſita ſolis curſu, &
vmbræ creſcentis, à brumæ obſeruatione inuenta, è
qua per rationes Architectonicas circiniq́;
deſcriptiones, eſt inuentus effe-
ctus in mundo.
Mundus autem eſt omnium naturæ rerum conceptio
ſumma, cœlumq́;
ſyderibus conformatum. Id voluitur continenter cir-
cum terram atque mare, per axis cardines extremos.
Nanque in his locis
naturalis poteſtas ita Architectata eſt, collocauitq́;
cardines tanquam cen
tra, vnum à terra &
à mari in ſummo mundo, ac poſt ipſas ſtellas Septen-
trionum.
Alterum trans contra ſub terra in Meridianis partibus, ibiq́;
circum eos cardines orbiculos, tanquam circum centra, vt in torno perſe-
cit, qui Græcè πόλοι nominantur, per quos peruolitat ſempiterno cœlum.

Ita media terra cum mari, centri loco naturaliter eſt collocata.
His na-
tura diſpoſitis, ita vti Septentrionali parte à terra excelſius habeat altitu-
dine centrum, in Meridiana autem parte inferioribus locis ſubiectum à
terra obſcuretur, tunc etiam per medium, tranſuerſa &
inclinata in Meri-
diem, circuli delata zona duodecim ſignis eſt conformata, quæ eorum
ſpecies ſtellis diſpoſitis, duodecim partibus peræquatis, exprimit depi-
ctam à natura figurationem.
Itaque lucentia cum mundo reliquoq́; ſy-
derum ornatu circum terram mareq́;
peruolantia, curſus perficiunt ad
cœli rotunditatem.
Omnia autem viſitata & inuiſitata temporum ne-
ceſsitudine ſunt conſtituta, ex quibus ſex ſigna numero, ſupra terram
cum cœlo peruagantur:
cætera ſub terram ſubeuntia, ab eius vmbra ob-
ſcurantur.
Sex autem ex his ſemper ſupra terram nituntur. Quanta pars
enim nouiſsimi ſigni depreſsione coacta verſatione ſubiens ſub terram oc-
cultatur, tantundem eius contrariæ verſationis neceſsitate ſuppreſſa, rota-
tione circumacta trans è locis non patentibus &
obſcuris egreditur ad lu-
cem.
Nanque vis vna & neceſsitas vtrunque ſimul Orientem & Occi-
dentem perſicit.
Ea autem ſigna cum ſint numero XII. partesq́; duodeci-
mas ſingula poſsideant mundi, verſenturq́;
ab Oriente ad Occidentem
continenter, tunc per ea ſigna contrario curſu Luna, ſtella Mercurii, Ve-
neris, ipſe Sol, itemq́;
Martis, & Iouis, & Saturni: vt per graduum aſcen-
ſionem percurrentes, alius alia circuitionis magnitudine ab Occidente, ad
Orientem in mundo peruagantur.
Luna die octauo & vigeſimo, & am-
plius circiter hora, cœli circuitionem percurrens, ex quo cœperit ſigno
ire, ad id ſignum reuertendo, perficit lunarem menſem.
Sol autem ſigni
ſpatium, quod eſt duodecima pars mundi, menſe vertente vadens tranſit:

ita duodecim menſibus duodecim ſignorum interualla peruagando, cum
redit ad id ſignum vnde cœperit, perſicit ſpatium vertentis anni.
Ex eo,
quem circulum Luna terdecies in duodecim menſibus percurrit, eum Sol
iiſdem menſibus ſemel permetitur.
Mercurii autem & Veneris ſtellæ,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index