Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (280) of 434 > >|
395280MACHINARUM ſolum, quia ultimum Barometrum multo minoris voluminis
eſt, ſed &
, quia obſervavi, quod in priori parum aëris,
quem aqua exhalat in vacuo, pedetentim augeatur temporis
diuturnitate;
cui vitio certum eſt Barometrum 32 pedum,
de quo ſupra dixi, pariter obnoxium eſſe;
Et, ut huic ma-
lo occurratur, quærendus eſt liquor, qui non producit aë-
rem, ut faciunt aqua &
ſpiritus vini. Sed patet, quod po-
ſterius noſtrum Barometrum hoc vitio non laboret, quoniam
aqua in vacuo non eſt incluſa:
Quod ſi percipiamus aquam,
quæ eſt in poſteriore Barometro, vapores emittere, tantum
ſuperius infundenda eſt gutta olei, quod frigore non inſpiſ-
ſatur, quodque calore non emittit vapores, ut oleum amy-
gdali dulcis.
V.
Nova vis movens mediante pulvere nitrato
& aëre.
Deſideratum a longo tempore eſt artificium quo vis pul-
veris pyrii aliis, quam quibus huc uſque inſerviit, uſibus
applicari poſſet, in quibus omnibus vis admodum ſubita re-
quiritur, qualem obſervamus in exploſione bombardæ &
ſclo-
peti &
disruptione cuniculorum: ſi impetus ille promtus poſſet
moderari &
reduci ad vim magis placidam, maximam in me-
chanicis utilitatem haberet, &
in multis occaſionibus, in qui-
bus vim hominum, equorum, venti, aliarumque potentia-
rum adhibemus, inſerviret.
Ad hunc effectum excogitavi ma-
chinam, hic delineatam.
Hanc non propono, acſi in omni-
bus partibus perfecta foret, ſedtanquam inventum, quod cum
pro parte ſucceſſit, poterit ad majorem proferri perfectionem.
A A cylindrus cavus eſt, intus bene politus, & ubique
11TAB. XXXII.
Fig. 3.
æqualis magnitudinis;
B eſt embolus in ſuperiori parte Cy-
lyndri, &
qui in hoc poteſt moveri; in C C cylindrus eſt per-
foratus duobus foraminibus, quorum diametri circiter ſunt {1/4}
diametri cylindri;
tubi D, D, corii madidi & mollis,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index