Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (639) of 568 > >|
398639DE SATURNI ANNULO. riter ac exhibui in Syſtemate Saturni Tab. XLIX. fig. 6. ;
quod, æque ac inſtaurata brachia, congruit cum iis quæ ſtatui
in illo Syſtemate de annulo, quo cingitur Saturnus.
Sed
quoniam hæc hypotheſis præcipue confirmatur obſervationi-
bus, quas ultimo anno fecimus, quarum quædam nondum cum
publico communicatæ fuere, ut mihi veniam concedas rogo has
nunc memorare, cum annotationibus, quas ad eas feci.
Anno 1671 Saturnus apparuit rotundus ſine brachiis aut
anſis uti prædixi ante annos 14, quum publici juris feci meum
Syſtema, licet id acciderit duobus menſibus prius quam ex-
pectaveram, ſcilicet in fine menſis Maji.
Percepta deinde eſt
quædam interruptio figuræ rotundæ, quam non prævidi, &

quam difficulter admodum prævidere potuiſſem, quia Satur-
num tantum obſervaram per unicum annum, cum hæc va-
ticinarer.
Sed noſti, quam primum intellexerim, brachia
rediiſle, quod DUS Caſſini obſervavit 11 &
14 Auguſti,
me affirmaſſe illa certo certius brevi iterum peritura,
quod quoque verum repertum eſt;
nam 4 Novembris bra-
chia Saturni erant adeo obſcura, ut dubitarem an qui-
dem iterum apparerent, licet DUS Caſſini affirmet ſe illa per-
cepiſſe ultimâ vice 13 menſis ſequentis Decembris, poſt quod
tempus figura rotunda duravit, donec Saturnus in radios
Solares ſe abſcondit.
Hæc ultima brachiorum Eclipſis præcipue veritatem meæ
11Saturnus
rotundus.
hypotheſeos probat;
facile enim patet quam difficile fuiſſet ſe-
cundam prævidere mutationem, priori adeo vicinam, niſi
illius veram cauſam perſpectam habuiſſem;
præterquam quod
modus, quo brachia ſecunda vice ablata fuere isipſe ſit, quem
ſtatui in meo Syſtemate.
Vidimus enim illa pedetentim de-
ficere à claritate ſuâ, licet ſemper manſerint ſatis ampla;
quod erat certum indicium, radios ſolis valde oblique il-
luſtrare ſuperficiem annuli Saturni, quæ ad nos converſa
erat, quam tandem non amplius illuſtrarunt ſed quidem op-
poſitam.
In præcedenti apparitione figuræ rotundæ, à fine
Maji uſque ad 14 Auguſti, brachia latebant, non quia
non illuſtrabantur, ſed quia viſus noſter, parum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index