Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33 327
34 328
35
36
37
38 329
39 330
40 331
41 332
42 333
43 334
44 335
45 336
46 337
47 338
48 339
49 340
50
51
52
53
54
55
56 344
57 345
58 346
59 347
60 348
< >
page |< < (331) of 568 > >|
40331GREGORII à S. VINCENTIO. latera B G, A H. In duobus ſequentibus quadratis duean-
tur diagonii C I, D K.
Sed in poſtremis rurſus ſemipara-
bolæ deſcribantur E Σ L, F Π M, quarum vertices E &

F, axes vero ſint quadratorum latera E Ψ, F Ω, &
baſes
Ψ L, Ω M.
Porro diviſis bifariam ſingulis lineis quæ ab
initio poſitæ fuerunt, in N, O, P, &
medietatibus rurſus
bifariam in Q, R, S, ducantur per diviſionum puncta, qua-
dratorum lateribus parallelæ, T V, X Y;
Ζ Γ, Δ Θ,
Π Σ, Λ Ξ.
Oſtendit itaque Cl. V. in demonſtr. prop. 52. lib. 10.
Oper. Geom. & veriſſimum eſt, in circulo ſuperiori ſe-
gmentum C H G ad ſegmentum G H E F, eandem habere
rationem quam habet hîc ſolidum quod fit ex ductu plani
A Y Q in planum A H X Q, ad ſolidum ortum ex ductu
plani Q Y V N in planum Q X T N;
ſicut enim ille in
ſuo ſchemate ſumit æquales lineas h i, k l, ita nobis æqua-
les ſunt ſumptæ in circulo, C G, G F, &
hiſce pares A Q,
Q N.
Atque ut ipſa demonſtrandi methodus quoque noſcatur,
ea hujuſmodi eſt.
In prop. 51. lib. 10. oſtenditur, ſolidum
quod fit ex ductu ſemiparabolæ A B G in ſemipar.
A B H,
æquari ſemicylindro, baſin habenti ſemicirculum C E D &

altitudinem C D.
Deinde in Corollario ejuſdem prop. idem
quoque ſingulis partibus quod totis ſolidis convenire doce-
tur.
Nimirum id ſolidum quod fit ex ductu plani Q Y V N
in planum Q X T N, æquatur quoque parti dicti ſemicy-
lindri quæ inſiſtit ſegmento G H E F;
Itemque ſolidum ex
ductu plani A Y Q in pl.
A H X Q, æquatur ejuſdem ſemicy-
lindri parti quæ inſiſtit ſegmento C H G.
Quorum hoc vel
ex eo conſtat, quod alioqui duo iſta ſolida ſimul ſumpta,
hoc eſt, ſolidum ex ductu plani A V N in pl.
A H T N,
æquale non eſſet dimidio ejus quem diximus, ſemicylin-
dri;
& conſequenter falſum quoque eſſet quod in confeſ-
ſo eſt, nimirum ſolidum ex ductu ſemiparab.
A B G in ſe-
miparab.
A B H æquari toti ſemicylindro. Apparet igitur,
quoniam dictæ ſemicylindri partes eandem inter ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index