Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (645) of 568 > >|
404645 214[Figure 214]
CHRISTIANI HUGENII
COSMOTHEOROS,
SIVE
De Terris Cœleſtibus, earumque ornatu,
Conjecturæ.
AD
CONSTANTINUM HUGENIUM,
Fratrem.
LIBER I.
FIeri vix poteſt, Frater optime, ſi quis cum
Copernico ſentiat, Terramque, quam inco-
limus, è Planetarum numero unum eſſe exi-
ſtimet, qui circa Solem circumferantur, ab
eoque lucem omnem accipiant;
quin inter-
dum cogitet haud a ratione alienum eſſe ut,
quemadmodum noſter hic Globus, ita cæteri quoque iſti,
cultu ornatuque, ac fortaſſe habitatoribus non vacent.
Præ-
ſertim ſi ad ea quoque reſpiciat quæ poſt Copernici tempo-
ra in cœlo deprehenſa ſunt;
Comites nempe ſtellarum Jovis
&
Saturni, Lunæ montes campoſque, & alia multa; quibus
non ſolum veritas inventi ab illo ſyſtematis, ſed &
ſimilitu-
do ac cognatio, Terram inter &
Planetarum corpora, ma-
gnopere confirmatur.
Itaque & nobis, cum prælongis Te-
leſcopiis ſidera unà ſpecularemur;
quod jam per multos an-
nos, propter occupationes tuas &
continuam fere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index