Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
< >
page |< < of 530 > >|
407385DE ARCHITEC. LIB. IX. Vbi ſi geminæ leg{as}, & Latinè leges, & cum posteriorib{us} ſenties. Eum mihi co-
dicem vtendum dedit politi &
elegantis ingenij iuuenis Thom{as} Spica Roman{us}.
Cuſtodis Arcti, qui arcturus dicitur. ] Custodẽ Arcti intellige maio-
ris Dicitur autem ob id Arctophylax, ſed &
Bootes, quòd plaustrum ſequi videa-
tur.
Appellatur etiam Arctur{us} autore Baſſo, qua in ſignificatione vſurpatur à
plinio, Firmico, Manilio, &
ante ipſos hoc loco Vitruuio.
Itémque in ſummo cornu læuo ad aurigæ pedes vna tenet
ſtellam, &
appellatur aurigæ manus, hœdi capra læuo humero
Tauri quidem &
Arietis. ] Hoc ordine in omnib{us}, quæ viderim, exempla-
rib{us}, hæc verba ſunt collocata.
Eam verò lectionem perturbatam quidem ac tur-
piter diuulſam, &
autorum lectione, & re ipſa animaduertim{us}, nec tamen locum
reſtituere potuim{us}.
Neque enim tam facile eſt veram lectionem inuenire, quàm
falſam adulterinam\’ hanc integrum eſt conuincere.
Certum quidem eſt, in ſummo
læuo cornu Tauri ſtare aurigæ pedes, vna manu, id eſt ſinistra tenere ſtell{as} du{as},
quæ hœdi appellantur, in ſinistro humero clariorem eſſe, quam capram nominant.
Cæterùm guatuor extremæ illæ dictiones, Tauri quidem & Arietis, coniungendæ
ſunt cum ſequentib{us} his duab{us}, inſuper Perſe{us}.
Et licet Latini ſermonis purit{as}
id non patiatur, fortaſſe non abborruerit ab eo dicendi genere Vitruui{us}, aliquando
haud ſatis Grammatic{us}, aut poti{us} præceptorum ſecur{us}, vti paulò pòſt, Inde Sa-
gittarij, Scorpionis, Libræ inſuper, ſi quidem loc{us} non vacat menda Niſi poti{us} ſeri-
pſiſſe credibile ſit, Tauro quidem &
Ariete inſuper, vt lib. V. cap. I. & lib. X. cap.
XXI.
quib{us} inſuper, & quo inſuper, aut Taurum quidem & Arietem inſuper,
vt dicti libri V.
cap. III. inſuper fundamenta, & lib. III. inſuper coron{as}: &
apud Cæſarem Commentariorum de bello Gallico libro quarto, Hæc vtraque inſu-
per, aut, ſubaudiſſe ſigna.
Dexterioribus ſubtercurrens baſim Vergiliarum. ] Supercur-
rit, non ſubtercurrit, niſi ſuprà eſſe collocatum ad rem non facit.
Sunt autem Vergi-
liæ numero ſeptem ſtellæ in dorſo Tauri, quanquam ſeptima vix ſatis conſpici poteſt,
autore Arato, vt Procl{us} non abs re ſex dixiſſe videatur.
Siniſterioribus caput Arietis. ] Aut parum proſpiciunt oculi, aut non
caput, ſed caudam percurrit Arietis.
Etmanu dextra innitens Caſsiopeiæ ſimulacro, læua ſupra
aurigam tenet Gorgoneum ad ſummum caput.
] Et hic loc{us} inqui-
nat{us} eſt, ſi quis ali{us}.
Nam manu dextra innititur Caßiopeiæ ſimulacro, id\’ ſupra
aurigam.
Gorgoneum verò caput veluti ſummis capillis prenſum ſubijcit Andro-
medæ pedib{us}.
Item Piſces ſupra Andromedam & eius ventrem & Equi,
quæ ſunt ſupra ſpinam Equi.
] Nec ſatis mihi conſtat, quomodo loc{us} hic
ſit emendand{us}.
Piſcium quidem austrin{us} ſupra ſpinam Equi pegaſi (qui dimi-
di{us}, id eſt priore tantum parte vſque ad vmbilicum patet) collocat{us} eſt:
Aqui-
loni{us} verò Andromedæ humero proxim{us} ſinistro, ſiue ex aduerſo ventris pegaſi
eſt.
Ei{us} autem ventris lucidißima & extrema ſtella finit Andromedæ caput,
Communi\’ rubent duo ſemper ſydera flamma, ait Ruf{us} Auien{us}.
Læua ſupra Aquilonarem Piſcem. ] Nam ſunt Gemini Piſces, quo-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index