Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
31 5
32 6
33 7
34 8
35 9
36 10
37 11
38 12
39 13
40 14
41 15
42 16
43 17
44 18
45 19
46 20
47 21
48 22
49 23
50 24
51 25
52 26
53 27
54 28
55 29
56 30
57 31
58 32
59 33
60 34
< >
page |< < (15) of 376 > >|
4115LIBER I. CAPUT IV. eſt, ſi refrigeretur tinctum frigida, redurescit, et reſtituitur in antiquam
proprietatem
.
Licet etiam conſiderare haec ita eſſe, ex eo, quod aeſtate,
non
ſolum in peſtilentibus locis, ſed etiam in ſalubribus, omnia corpora
calore
ſiant imbecilla:
et per hiemem, etiam quae ſint peſtilentiſſimae re-
giones
, efficiantur ſalubres, ideo quod a reſrigerationibus ſolidantur.
Non
minus
etiam quae a frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas,
non
poſſunt durare, ſed diſſolvuntur:
quae autem ex calidis locis, ſub
ſeptentrionum
regiones frigidas, non modo non laborant immutatione loci
valetudinibus
, ſed etiam conſirmantur.
Quare cavendum eſſe videtur in
moenibus
collocandis ab iis regionibus, quae caloribus ſlatus ad corpora
hominum
poſſunt ſpargere.
Namque ex principiis, quae Graeci ςοιχεῖα
appellant
, ut omnia corpora ſunt compoſita, id eſt ex calore, et humo- re, et terreno, et aëre, ita his mixtionibus naturali temperatura ſiguran-
tur
omnium animalium in mundo generatim qualitates.
Ergo in quibus
corporibus
cum exuberat e principiis calor, tunc interſicit, diſſolvitque
cetera
ſervore.
Haec autem vitia efficit ſervidum ab certis partibus coe-
lum
, cum inſidit in apertas venas, plus quam patitur e mixtionibus natu-
rali
temperatura corpus.
Item ſi humor occupavit corporum venas, im-
paresque
eas ſecit, cetera principia, ut a liquido corrupta, diluuntur, et
diſſolvuntur
compoſitionis virtutes.
Item e vefrigerationibus humoris,
ventorum
, et aurarum, infunduntur vitia corporibus.
Non minus aëris
etiamque
terreni, in corpore naturalis compoſitio, augendo aut minuendo,
inſirmat
cetera principia:
terrena, cibi plenitate: aëria, gravitate coeli.
Sed ſiquis voluerit diligentius haec ſenſu percipere, animadvertat, atten-
datque
naturas avium, et piſcium, et terreſtrium animalium, et ita conſi-
derabit
discrimina temperaturae.
Aliam enim mixtionem habet genus
avium
, aliam piſcium, longe aliam terreſtrium natura.
Volucres minus
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index