Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (35) of 213 > >|
4135IN LIB. DE COLORIBVS. quia res eſt nigra, vno tantum, quoiam dictum eſt,
modo;
ſed apparet nigra trifariã. Primò, quæ omnino
non videtur, &
ea, inquit, eſt natura nigra. hic enim
verè eſt color niger, genitus ex elemẽtis alteratis.
Ve-
rùm dicat quiſpiam, quod omnino non videtur, neq.
albũ neq. nigrum dici debet. Reſpondeas, per id quod
omnino non videtur, intelligi id quod priuatur lumi
ne.
nam quanquam videtur aliquid, quod nigri fa-
ciem oſtendat, in iis locis quæ non illuſtrantur;
atta-
men quod non videtur, dicitur nigrum, quia ſua na-
tura non participat lumen, ſed lumine alieno &
aſci-
titio conſpicitur.
Aliter ſe res habet in albo, nam etſi
alieno lumine cernatur, nihilominus album ſua na-
tura lucidum eſt, &
indiget pauco lumine vt conſpi-
ciatur:
velut prolixius in noſtra præfatione dictum
fuit.
Hallucinatur autem hic interpres Cælius, qui
affirmatiuè hunc locum tranſtulit, Cùm planè quod
videtur;
cùm negatio ſit neceſſaria. AVTA QVIBVS
NVLLVM PRORSVS
.
Hic eſt ſecundus modus, quo
res appareant nigræ, quando nimirum nihil luminis
fertur ad oculos.
non quòd ſint nigræ, quemadmo-
dum dixit in primo modo;
ſed quòd tales videantur,
quia lumen &
ſpecies eius quod videtur, non defer-
tur ad oculum, vel ob loci interuallum, vel ob lumi-
nis quod illud participat imbecillitatem, vel quòd lu
men quod ambiẽtem locum illuminat, ſit plurimum.

Quare ſubnectit rationem, quoniam, inquit, locus
ambiens videtur.
nam cùm lumen eius quod aliquo
loco continetur eſt inualidum, paucum, &
langui-
dum, quale ſolet eſſe antrorum &
voraginum; & cir
cunſtans locus luceat, id nigrum apparet.
ſiquidem
vnum contrariorum reddit alterum apparentius, &

magis tale, quando circumit, &
circunſtat. Quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index