Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (397) of 795 > >|
411397DE MAGNITUDINE TERRÆ. dam addendæ: ea autem ſunt ſupra inventa 14204; quare eâ ad
ædium ſtationes, in quibus poli altitudo obſervata fuit revocata,
erit 14244.
Atqui tot decempedæ cedunt ſcrupulis triginta. Quam-
obrem uni gradui in maximo terræ circulo debentur decempedæ
28488.
Sed ante e diſtantia Alcmariæ atque Bergæ concluſimus
decempedas 28513 uno gradu contineri.
Calculus igitur uterque
eundem nobis numerum addicit, quam potuit proxime.
Atque ideo
ad numeri rotundationem aſſumatur numerus inter utrumque me-
dius.
Et vera ac juſta unius gradus quantitas in maximo terræ cir-
culo nobis eſto 28500 perticarum Rhynlandicarum.
Quarum ſin-
gulæ duodecim pedes Rhynlandicos continent, quamvis eam par-
titionem in calculo repudiaverimus ?
?? ? ? ? ?? ?? ?? ?? {? ?? } ? ?? ?? ?? ?? , ne
intricata partium numeratio nobis negotium faceſſeret.
Hactenus
enim, ut ſupra capite V diſerte monui, tantum decumanam perticæ
diviſionem ſecutus ſum.
Ut ita {1/10} perticæ quoque in calculum ve-
niret, &
error ſi quis ex particularum neglectu in perticas uſque
irrepere poſſet, iſto modo commode declinaretur.
Præterea quo-
que haud ſum neſcius, ſi loca longiuſcule inter ſe diſtarent ſphæ-
ricorum triangulorum doctrina opus fore:
ſed peripheria unius gra-
dus, &
eo paulo etiam amplius ad rectam quam proxime accedunt,
ut in iſto epilogiſmo errorem nullum inducere potuerit.
Si enim
radium circuli aſſumas partium 100000000, unius gradus periphe-
ria erit 174533.
& ejus ſubtenſa tantarum 174531. quarum diffe-
rentia nullius admodum eſt momenti, &
ſolos pedes attin-
git.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index