Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (296) of 434 > >|
414296VARIA CIRCA D. Fatio antea invenit, cum aliis pulcherrimis circa hanc
materiam, ut percepi in tabula quadam, in qua quorun-
dam iſtorum angulorum rationes deſignarat.
Duas veras ra-
dices continet æquatio hæc inſervientes duobus caſibus, in
quibus carina cum venti linea eundem angulum efficit, ut-
pote, quando navis vento ſecundo aut adverſo utitur.
Cæterum quin vera ſit noſtra regula non poterit, D.
Renaldus dubitare, cum per eam angulus gubernaculi cum
carina, quo navis omnium celerrime circumvolvitur, idem
detegatur, quem determinavit in capite 7°.
Quod ipſius in-
ventum certe utiliſſimum eſt.
Ponendo enim p = a, id eſt
ponendo venti lineam ad carinam perpendicularem, noſtrâ
regulâ habetur x = V {2/3} a a, quem ille detexit ſinum an-
guli carinæ aut directionis motus aquæ cum gubernaculo,
quod ſic neceſſario ſeſe habere facile patet.
Licet Theoria hæc poſt a me indicatam correctionem dif-
ficilior evadat, quam in tractatu Dni Renaldi, percipio nihil-
ominus regulam detegi poſſe, qua &
navis & veli ſitus de-
terminarentur, ut in adverſum venti omnium maxime pro-
grediatur, ſed computatio nimium longa foret, quare hanc
nunc non aggredior.
Quibus addendum navis deviationem
in hac computatione non conſiderari, ex qua conſideratione
maxima daretur difficultas.
Quia non modo cum auctore at-
tendendum eſt ad relationem inter reſiſtentias quas patitur
navis proram verſus &
ad latus, ſed etiam ad actionem venti
in ipſam navem, præcipue in hujus latus;
ita ut ex unica ob-
ſervatione quæ ad deviationem ſpectant non poſſent deduci.
XI.
Reſponſum Dni Renaldi ad Dominum
Hugenium.
Dnus Hugenius hæc ponit, licet motus navis per B G poſſit
concipi tanquam compoſitus ex motibus per B K &
K G, inde
non ſequi, ſi re ipſa tantum ſuperſit motus per B K, ventum,
qui navem ex B in G iranſtuliſſet, hanc æquali tempore

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index