Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
31 5
32 6
33 7
34 8
35 9
36 10
37 11
38 12
39 13
40 14
41 15
42 16
43 17
44 18
45 19
46 20
47 21
48 22
49 23
50 24
51 25
52 26
53 27
54 28
55 29
56 30
57 31
58 32
59 33
60 34
< >
page |< < (16) of 376 > >|
4216M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA habent terreni, minus humoris, caloris temperate, et aëris multum. Igi-
tur
levioribus principiis compoſitae, facilius in aëris impetum nituntur.
Aquatiles autem piſcium naturae, quod temperatae ſunt a calido, pluri-
mumque
ex aëre et terreno ſunt compoſitae, ſed humoris habent oppido
quam
paulum, quo minus habent e principiis humoris in corpore, ſacilius
in
humore perdurant.
Itaque cum ad terram perducuntur, animam cum
aqua
relinquunt.
Item terreſtria, quod e principiis ab aëre caloreque
ſunt
temperata, minusque habent terreni, plurimumque humoris, quod
abundant
humidae partes, non diu poſſunt in aqua vitam tueri.
Ergo ſi
haec
ita videntur, quemadmodum propoſuimus, et ex iis principiis ani-
malium
corpora compoſita ſenſu percipimus, et exuberationibus aut de-
fectionibus
ea laborare diſſolvique indicavimus:
non dubitamus quin di-
ligentius
quaeri oporteat, uti temperatiſſimas coeli regiones eligamus, cum
quaerenda
ſuerit in moenium collocationibus ſalubritas.
Itaque etiam
atque
etiam veterum revocandam cenſeo rationem.
Majores enim e pe-
coribus
immolatis, quae paſcebantur in iis locis, quibus aut oppida aut
caſtra
ſtativa conſtituebantur, inſpiciebant jecinora, et ſi erant livida et
vitioſa
prima, alia immolabant, dubitantes utrum morbo, an pabuli vitio
laeſa
eſſent.
Cum pluribus experti erant, et probaverant integram et
ſolidam
naturam jecinorum ex aqua et pabulo, ibi conſtituebant munitio-
nes
.
Si autem vitioſa inveniebant indicio, transſerebant. Idem in hu-
manis
corporibus peſtilentem futuram nascentem in iis locis aquae cibi-
que
copiam:
et ita transmigrabant, et mutabant regiones, quaerentes
omnibus
rebus ſalubritatem.
Hoc autem ſieri, uti pabulo ciboque ſalu-
bres
proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex
agris
Cretenſium, qui ſunt circa Pothereum ſlumen, quod eſt Cretae inter
duas
civitates Gnoſon et Gortynam.
Dextra enim et ſiniſtra ejus ſluminis,
pascuntur
pecora:
ſed ex iis, quae pascuntur proxime Gnoſon, ſplenem
habent
:
quae autem ex altera parte, proxime Gortynam, non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index