Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
41
41 (332)
42
42 (333)
43
43 (334)
44
44 (335)
45
45 (336)
46
46 (337)
47
47 (338)
48
48 (339)
49
49 (340)
50
50
< >
page |< < (333) of 568 > >|
42333GREGORII à S. VINCENTIO. Μ Ξ ad ſol. Λ Σ, & ratio ſolidi Κ Θ ad ſol. Δ Γ. Sic enim
tunc argumentabitur;
Nota eſt ratio ſolidi Μ Ξ ad ſol. Λ Σ,
item ratio ſolidi Κ Θ ad ſol.
Δ Γ, ergo notum quoque quo-
ties illa ratio hanc contineat;
Quoties autem illa hanc con-
tinet toties hæc ipſa, ſcilicet ratio ſolidi Κ Θ ad ſol.
Δ Γ,
continet rationem ſolidi H Y ad X V;
ergo & hæc ratio
nota erit.
Quomodo hæc intelligenda ſint paulò inferiùs me-
lius patebit, ubi eandem argumentationem repetemus.
Inter-
ea certo ſcio, nihil horum quæ dixi mihi à Cl.
V. nega-
tum iri, modò conſideret in linea A B, ſumptas eſſe æqua-
les inter ſe partes A Q, Q N, &
hiſce pares C R, R O;
E S, S P.
Si igitur indicavero ipſi quæ ſit ratio ſolidi Μ Ξ ad ſol.
Λ Σ, item quæ ſit ratio ſolidi Κ Θ ad ſol. Δ Γ, & ne tum
quidem dicere poſſit quam rationem habeat ſolidum H Y
ad ſol.
X V, fateatur ſane ſe fruſtra utramque Quadraturam
tentaſſe, tam Circuli quam Hyperboles.
Circuli; quoniam
tunc videbit nequaquam procedere Propoſitionem 44.
lib.
10.
Oper. Geom. quæ vana & inanis erit, niſi ex notis ra-
tionibus ſolidi Μ Ξ ad ſol.
Λ Σ, & ſolidi Κ Θ ad ſol. Δ Γ,
innoteſcat ratio ſolidi H Y ad ſol.
X V. Hyperboles ve-
ro;
quoniam prop. 146. ejusd. lib. 10. cui hæc quadratura
innititur, eadem eſt cum dicta prop.
44. & iiſdem verbis
Hyperbolæ applicatur.
Sin vero datis iſtis duabus rationibus invenire poſthac po-
tuerit rationem ſolidi H Y ad ſol.
X V, tum ſe credat Cir-
culum reverâ quadraviſſe.
Nota enim ſic erit ratio ſegmenti
C H G in circulo ad ſegmentum G H E F, &
reliqua facile
perficientur.
Dicam autem nunc ipſas Rationes. Et primam quidem,
hoc eſt rationem ſolidi Μ Ξ ad ſol.
Λ Σ, ajo eſſe eandem
quæ numeri 53 ad 203.
Alteram vero, rationem ſolidi Κ Θ
ad ſol.
Δ Γ, eam quæ 5 ad 11. atque horum utrumque in-
frà ſum demonſtraturus.
Priùs autem quod ab initio promiſi etiam oſtendam, hiſce
Rationibus cognitis, tamen rationem ſol.
H Y ad ſol. X

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index