Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur
page |< < (404) of 677 > >|
420404GNOMONICES autem omnia abſoluenda erunt, ut in prędicta propoſ. 41. ſuperioris lib. traditum eſt. Eſt enim &
hic linea horizontalis, tanquam linea quædam æquinoctialis, &
lineæ Verticales, ueluti lineæ ho-
rariæ, quarum centrum eſt Zenith, ſeu uertex C.
Item A D, in hac appoſita figura inſtar axis mũ-
di, nempe axis Horizontis, qui nunc inſtar Æquatoris;
& A B, ueluti radius Æquatoris, & a-
lię rectæ ex A, emiſſæ, tanquam radij aliorum ſignorum;
rectæ uerò ex D, cadentes inſtar hora-
riarum linearum, &
c.
278[Figure 278]1110222033304440
IN exemplo propoſito in pręcedenti propoſ. quoniã recta C D, una eſt ex lineis Verticalibus,
fit ut ipſa æqualiter diſtet à binis quibusuis lineis Verticalibus hinc inde poſitis, quæ æquali nu-
mero graduum ab ea recedunt, ita ut interualla bina inter D, centrum, &
lineam horizontalem
æqualia ſint, cuiuſmodi ſunt v.
g. D F, D G, Verticaliũ linearum grad. 90. & 30. quarum utraque
30.
gradibus abeſt à Verticali linea C D, graduum 60. Quoniam enim in triãgulis figuræ pręcedẽ-
tis propoſ.
D B F, D B G, (ſi recta linea duceretur ex D, in G,) anguli ad B, recti ſunt & æquales, nec
non &
anguli ad D, æquales, cum æqualibus arcubus gra. 30. inſiſtãt; ac præterea latus D B, com-
mune exiſtit, erunt &
reliqua latera D F, F B, reliquis lateribus D G, G B, æqualia, & ſic de cæ-
5526. primi. teris.
Hinc fit, ſingulas rectas in hac figura ex D, eductas habere binos numeros, ut in figura appa-
6650 ret;
atque adeo ſingula interualla rectarum ex D, cadentium inter D, & rectas ex A, egreſſas tranſ-
ferenda eſſe in binas Verticales ex Zenith C, æqualiter à recta C D, diſtantes, quemadmodum in
deſcriptione arcuum ſignorum in horizontali horologio factũ eſt propoſ.
2. ſuperioris lib. obſer-
uando tamen, ut interualla rectarum ex D, cadentium, quę rectam A B, ſecant, transferantur in
illas Verticales lineas, quæ horizontalem lineã ſecant in horologio, quales in noſtro exemplo ſunt
omnes, quæ ſupra Verticalem lineam grad.
30. horizontali lineæ parallelam continentur: Inter-
ualla autem aliarum rectarum, quæ ſitæ ſunt ad dextram rectæ D F, grad.
30. ipſi A B, æquidiſtan-
tis, ductæq́;
ſunt ea lege, ut anguli, quos cum D F, faciunt, æquales ſint angulis, quos cum eadem
D F, rectæ ad ſiniſtram ipſius collocatę conſtituunt, transferantur in portiones Verticalium li-
nearum, quæ horizontalem lineam non ſecant;
cuiuſmodi ſunt omnes lineæ Verticales in dato
exemplo, quæ infra Verticalem lineam C G, grad.
30. horizontali lineæ parallelam cadunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index