Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
191
191 (119)
192
192 (120)
193
193 (121)
194
194 (122)
195
195
196
196
197
197
198
198 (123)
199
199 (124)
200
200 (125)
< >
page |< < (308) of 434 > >|
426308VARIA CIRCA MECHANICAM. ſint ut quadrata celeritatum, ideo requiritur ut quadrata ce-
leritatum ſint ut vires, id eſt ut G B ad B K;
& conſequen-
ter ut velocitates ſint ut G B ad B S;
quandoquidem
quadrata G B &
B S ſunt ut lineæ G B, B K per conſtructio-
nem.
Probavi ergo ex ordinariis Mechanices principiis, id,
quod in obſervatione mea propoſueram.
Superfluum foret alia argumenta Dni Renaldi examinare,
quibus vult hanc eandem, quam refutavi propoſitionem, con-
firmare;
ſolummodo indicabo originem erroris, qui in iis oc-
currit, præſertim naſci ex eo, quod in Articulo 7.
Cap. 1.
Theoriæ ſuæ concludat, vires relativas materiæ fluidæ ad
ſuperficies diverſimode inclinatas eſſe inter ſe, ut quadrata ſi-
nuum angulorum incidentiæ;
debuiſſet addere ad ſuperficies æ-
quales diverſimode inclinatas;
cujus vocis æquales paulo ante in
eodem Articulo pag.
7. quoque non meminerat; quod ſi ſup-
pleatur, tum demonſtratio optime congruit cum concluſione
cumque veris principiis P:
Pardies in Art. 118. Tracta-
tus de Viribus moventibus.
Pater hic tantum in eodem illo
Articulo deceptus fuit, quod ignorarit vel ſaltem non recor-
datus fuerit, reſiſtentias aquæ in corpus eſſe ut quadrata ve-
locitatum ejus corporis;
ideo enim p. 225. facit a f ad a u in
duplicatâ ratione b o ad m p cum ſimpliciter facere debuerit
a f ad a u, ut b o ad m p.
Quod attinet ad utiliſſimum Gubernaculi ſitum, Dnus Re-
naldus ſe ipſum nullo jure culpat, &
dum quæ primo deter-
minaverat corrigere conatur, male ratiocinatur;
in reſponſio-
ne p.
303, nam tantum determinandum eſt, in quonam Gu-
bernaculi ſitu aqua id propulſura ſit maximâ vi, juxta per-
pendicularem ad carinam;
unde neceſſario ſequetur maxima
puppis velocitas juxta illam perpendicularem.
Errat etiam,
quum vult, p.
25 Theoriæ ſuæ de Manuaria Nautica, legi
velocitas loco vis.
Quod ſupereſt, obſervo, totam hanc Theoriam, ut edi-
derat, veram fore ſi reſiſtentiæ aquæ eſſent ut velocitates
navis, ſunt autem ut quadrata illarum velocitatum.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index