Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17 1
18 2
19 3
20 4
21 5
22 6
23 7
24 8
25 9
26 10
27 11
28 12
29 13
30 14
31 15
32 16
33 17
34 18
35 19
36 20
37 21
38 22
39 23
40 24
< >
page |< < (27) of 300 > >|
4327
LIBER SECVNDVS
DE TOTO MVNDO
IN VNIVERSVM.
QVæ præmiſſa ſunt in Sphæræ Armillaris explicationem, vt circulos quoſdam in
Cælo, ac Mundo vniuerſo probè conciperemus, ſunt reſpectu eorum, quæ ſe-
quuntur veluti principia quædam, vnde in nobiliſſimam rerum Aſtronomica-
rum, ſeu totius Mundanæ fabricę cognitionem venire valeamus.
Porrò Mundus, teſte Plinio, a perfecta abſolutaque elegantia denominatus eſt: in
quod, &
græcæ vocis appellatio conſentit; eum enim græci Kοσμον, hoc eſt, or-
namentum appellauerunt.
Mundus verò eſt corpus ſphæricum omnia conti-
nens, ſeu conſtans ex cælis, ſyderibus, elementis, ac mixtis.
Aſtronomica autem
conſideratio quinque potiſſimum circa hanc mundi ſtructuram inueſtigare niti-
tur:
videlicet, locum, motum, illuminationem, figuram, quantitatem, non ſo-
lum totius mundanæ Sphæræ, ſed etiam ſingularum eius partium:
ex quibus huius futuræ tractationis, cla-
ra methodus iam perſpicitur, quam nobis integram Ariſtoteles primo.
Poſt. te. 24. tradidiſſet, ſi illumi-
nationem non omiſiſiet.
prædicta igitur quinque in ſingulis præcipuè perſcrutabimur; tum, ſi quæ alia ex
21[Figure 21] illis tanquam conſectaria deduci
debuerint, ea minimè omitten-
da curabimus.
huius igitur mun-
danę molis rudem hanc qualem-
cumque cõtemplare anatomen,
in appoſita figura, quam deinde
particulatim perueſtigabimus.
Quæ quidẽ figura oſtenditom
nes Mũdi partes, &
quo ſitu, quo-
uè ordines ex ijs Mundi Fabrica
conſtruatur:
& id quidem ſecun-
dum communem tam antiquo-
rum, quam recentiorum ſenten-
tiam, vt deinceps patebit;
mens
enim mea, &
ſcopus eſt, in hoc
opere veterum hypotheſes com-
muniter receptas primo tradere,
atq;
ijs inſiſtere: ita tamen vt etiã
recentiorũ nouas obſeruationes,
&
inuenta minime negligenda.
cẽſuerit; vt ſcilicet rerum Aſtro-
nomicarum plena cognitio tra-
datur, &
cuique liberum ſit de to
ta hac materia abundè philoſo-
phari.
In hac igitur figura, globulus
niger in medio ſitus, ac litera T,
notatus, Terræ, &
Aquæ globu-
lum refert, cuius cẽtrum, eſt cen-
trum totius Mundi.
Spatiũ R S,
eirca Terram, eſt locus Aeris, &
Aetheris, vſq; ad gyrum Lunæ. P Q, eſt gyrus Lunæ circa elementarem
Sphæram;
N O, gyrus Solis circa Terram; L M, gvrus Mercurij circa Solem; I K, gyrus Veneris cir-
ea Solem;
G H, gyrus Martis; E F, gyrus Iouis; C D, gyrus Saturni: omnes circa Solem; A B, octaua
Sphæra Stellarum fixarum, ſeu firmamentum circa Terræ, ac Mundi centrum;
V X, refert Empyreum
Cælum, Beatarum mentium ſedem, totam hanc Mundi Fabricam ambiens.
De Mundi loco. Cap. I.
ESſe in loco impropriè Mundo conuenit: ſed ipſe potius omniũ rerum in eo exiſtentium locus eſt, cum
in eo omnia collocentur.
ſiue enim loco pro ſuperficie alterius corporis mundum ambientis cum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index