Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (409) of 530 > >|
431409DE ARCHITEC. LIB. X. 99[Figure 99] 100[Figure 100]Sucula.
Quòd ſi tympanum maius collocatum. ] Tympanum, quod Græci
etiam γέρανομ appellant, eſt rotæ ambit{us} magni gen{us}, cui{us} circumactæ, calcanti-
b{us} hominib{us} affix{as} pro gradib{us} regul{as}, axis fune obuoluitur, atque ita onera
extolluntur, aut ſublata deprimuntur.
Lucreti{us} libro quarto,
Multa\’ per trochle{as}, &
tympana pondere magno
Commouet, atque leui ſustollit machina niſu.
Aliud machinæ tractoriæ gen{us}. # CAP. V.
EST autem aliud genus machinæ ſatis artificioſum, & ad
vſum celeritatis expeditum:
ſed in eo dare operam non poſ-
ſunt niſi periti.
Eſt enim tignum, quod erigitur & diſtine-
tur retinaculis quadrifariam, ſub retinaculis chelonia duo
figuntur, trochlea funibus ſupra chelonia religatur:
ſub tro-
chlea regula longa circiter pedes duos, lata digitos ſex, craſſa quatuor,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index