Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
< >
page |< < (410) of 530 > >|
432410M. VITRVVII POLL. ponitur. Trochleæ ternos ordines orbiculorum in latitudinem habentes
collocantur
, ita tres ductarii funes in ſummo machinæ religantur.
Deinde
referuntur
ad imam trochleam, &
traiiciuntur ex interiore parte per eius
orbiculos
ſummos.
Deinde referuntur ad ſuperiorem trochleam, & tra-
iiciunrur
ab exteriore parte in interiorem, per orbiculos imos.
Cum de-
ſcenderint
ad imum ex interiore parte, &
per ſecundos orbiculos tradu-
cuntur
in exteriorem, &
referuntur ad ſummum, ad orbiculos ſecundos
traiecti
redeunt ad imum, ex imo referuntur ad caput, &
traiecti per ſum-
mos
, redeunt ad machinam imam.
In radice autem machinæ collocatur
tertia
trochlea.
Eam autem Græci ἐπάγοντα, noſtri artemonem appel-
lant
.
Ea trochlea religatur ad machinæ radicem habens orbiculos tres, per
quos
traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum.
Ita tres ordines
hominum
ducentes, ſine ergata, celeriter onus ad ſummum perducunt.
Hoc genus machinæ polyſpaſton appellatur, quod multis orbiculorum
circuitionibus
, &
facilitatem ſummam præſtat, & celeritatem. Vna au-
tem
ſtatutio tigni hanc habet vtilitatem, quod (ante) quantum velit &

dextra
ac ſiniſtra, ad latera declinando onus deponere poteſt.
Harum ma-
chinationum
omnium, quæ ſuprà ſunt ſcriptæ, rationes, non modo ad has
res
, ſed ad onerandas &
exonerandas naues ſunt paratæ, aliæ erectæ, aliæ
planȩ
in charcheſiis verſatilibus collocatæ.
Non minus ſine tignorum ere-
ctionibus
in plano, etiam eadem ratione &
temperatis funibus & tro-
chleis
, ſubductiones nauium efficiuntur.
Eam autem Græcí ἐπάγοντα, noſtri artemonem appellant. ]
Trochlea
hæc in machinis tertia, hoc eſt, quæ in machinæ ſiue erecti tigni radice
collocata
eſt, à Latinis artemo, à Græcis ἐπάγωμ vocatur.
Nicola{us} Liran{us} in li-
brum
actorum Apostolorum, artemonem interpretatur velum paruum.
Sicut Ac-
curſi
{us} pandect.
lib. I. de verbor. ſignificat. pro gubernaculo, quod nemo crediderit.
Iſidor{us} lib. XIX. etymolog monuer at artemonem velum eſſe dirigendæ poti{us} na-
uis
cauſa comparatum, quàm celeritatis.
Alijs verò eſſe velum placet addititium,
id
eſt velum paruum, quod maiorib{us} appendi &
aſſui ſolet, ab ἀςτάω, quod Ia-
bolen
{us} Iuriſconſult{us} dicto loco pandect.
magis additamentum eſſe, quàm partem
nauis
existimauit.
Eraſm{us}, & Alciat{us} ita apud Iucam interpretantur. Ab ei{us}
ſimilitudine
trochleam artemonem dictam eſſe Alciat{us} credidit.
Artema verò
id
eſt ἀρτκμα, autorib{us} Etymologo, &
Varino Phauorino, eſt lorum, à quo depen-
det
crumena.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index