Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (5) of 672 > >|
4335De Montibus Flammiferis. tractu deductas erumpere opinantur; ut, quæ nobis in philoſo-
phando ineunda ſit via, perſpiciamus.
Dand. Nil opus eſt tam procul ignem evocare, cui infimum
in Syſtemate Elementari locum deberi olim perſuaſum habui-
mus;
ideóque non erumpere cenſendus eſt, quaſi carcerem in-
dignatus.
Grad. Sed neque id fieri potuiſſet antè decimum ſeptimum ab
Orbe condito ſæculum, videlicèt, antequam univerſa tellus a-
quis obrueretur in Cataclyſmo, ſi quorumdam, qui ſibi plus
æquo placent, hypotheſes audiamus.
Hypotheſes dico, ut mi-
tiſſimo utar vocabulo:
cæterùm nobis illas obtrudunt, quaſi rem
ipſam loquantur;
cùm tamen à meris nugis nihil diſtent.
Dand. Quid autem prohibuiſſet ex eorum ſententia?
Grad. Aqua univerſæ terræ, quam primi homines incole-
bant, ſubjecta;
quam ſcilicèt permeare ignis nequiviſſet. Ajunt
enim, initio materiam omnem confuſam, atque informem pro-
ductam, poſtmodum in centrum confluxiſſe ignem, atque cir-
cà illum conglobatam terram ex partibus craſſioribus, atq;
gra-
vioribus, cui ſuperfuſa remanſerit aqua, huic verò circumfuſus
aër adhuc plurimis refertus terræ particulis.
Quoniam autem
aquæ ſuperficiem occupabat liquor pinguis, &
oleaceus, huic
deſcendentes ex aëre terreæ particulæ commiſcebantur, adeò ut
demùm coaluerint in cruſtam, quæ fuerit terra uſque ad dilu-
vium habitabilis, nullis montibus aſperata, ſed æquabiliter fu-
ſa.
Ovum puta, adeò ut interior ille ex igne, & terrâ nucleus
vitellum referat, aqua illum complectens, albumen, extima
terræ habitabilis cruſta, putamen.
Satìs igitur manifeſtum eſt,
ex intimâ illâ fornace non potuiſſe, per altiſſimam aquarum a-
byſſum, flammam aſcendere ad ultimam terræ ſuperficiem,
quin tantâ aquarum vi præſocaretur.
Dand. Quorſum ſpectant iſthæc commenta fabulis æquè ſi-
milia, acovum ovo, &
lac lacti?
Grad. Concretam in aquarum ſuperficie hujuſmodi cruſtam
idcircò potiſſimùm adſtruunt, ut faciliùs explicent, quâ ratione
Aquæ prævaluerunt nimìs ſuper terram, opertique ſunt montes excelſi
ſub univerſo Cælo.
Quindecim cubitis altior fuit aqua ſuper montes,
quos operuerat.
Gen. 7. 19. Cùm enim non inveniant, undè tot a-
quas derivent ad globum terraqueum ſubmergendum, &
qui-
dem eâ altitudine, quæ omnes excelſos montes quindecim cubi-
tis excederet (pluribus ſcilicèt Oceanis opus fuiſſet) neque vi-
deant, quem demùm in locum aquæ illæ abeuntes ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index