Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
< >
page |< < (412) of 530 > >|
434412M. VITRVVII POLL. verò memoria, cum coloſsici Apollinis in fano baſis eſſet à vetuſtate di-
fracta, &
metuentes ne caderet ea ſtatua & frãgeretur, locauerunt ex eif-
dem lapicidinis baſim excidendam, Conduxit quidem Paconius.
Hæc
autem baſis erat longa pedes duodecim, lata pedes octo, alta pedes ſex.
Quam Paconius, gloria fretus, non vti Metagenes apportauit, fed eadem
ratione alio genere conſtituit machinam facere.
Rotas enim circiter pe-
dum quindecim fecit, &
his rotis capita lapidis incluſit: deinde circa lapi-
dem fuſos ſextantales ab rota ad rotam, ad circinum compegit, ita vti fu-
ſus à fuſo non diſtaret pedem vnum.
Deinde circa ſuſos funem inuoluit,
&
bubus iunctis funem ducebat, ita cum explicaretur voluebat rotas: ſed
non poterat ad lineam via recta ducere, ſed exibat in vnam vel alteram
partem, ita neceſſe erat rurſus retroducere.
Sic Paconius ducendo & redu-
cendo pecuniam contriuit, vt ad ſoluendum non eſſet.
IN CAPVT VI. ANNOTAT.
De matería tríentalí. Id eſt craßitudinis quatuor pollicum.
Complectít & compegít. ] Si non vacat menda, vſurpauit verbum
complecto ςν{δρ}γκτικώς, ſicuti &
qui ad testimonium vocatur à Marcello Pompo-
ni{us} Aliqui Verò codices habent, complex{us} eſt.
Et ferreos chodaces. ] Chodaces, ſiue vt alij ſcribunt cnodaces, & mea
ſententia meli{us}, ſunt ferreæ rotundæ parte exteriore ſubſcudiculæ, in extremis ſca-
porum, vel axium capitib{us} adactæ implumbatæ´ue, per qu{as} in armillis (eo nomi-
ne accipim{us} ferreos annulos, &
veluti vmbilicos in arrectarijs, aut tranſuerſarijs)
ſcapi, aut axes, etiam torni verſantur.
Cum trientes à bubus ducerentur. ] Pro trientalib{us} ſcapis dixit
trientes.
Quemadmodum in palæſtrís cylíndrí exæquant ambulatío-
nes.
] Cylindr{us} lapis eſt teres in modũ columnæ, quo areæ aut ambulationes ſolidan
tur, &
coæquantur, à volubilitate dict{us}. nam κυλινδέω voluo ſignificat. Metapho-
ricos vſ{us} eſt Pythagor{as}, in verſib{us} aureis (ſi quidem ei{us} ſunt, ac non poti{us} al-
teri{us} cuiuſpiam) cum dicit mortales cylindris ex alijs in alia ferri, indicans nun-
quam conſistere.
Quam míllía paſſuum octo. ] Id eſt pedum quadraginta millia, ſi
quidem illi{us} ea eſt interpretatio capite hui{us} libri decimoquarto, pedum millia
quinque, id eſt paſſ{us} mille.
Fuſos ſextantales. ] Fuſos vocat de materia ſextantales, id eſt craſſ{as} duos
pollices regul{as}, à rota ad rotam per vniuerſum ambitum, vt æquo inter ſe ſpatio
distent, duct{as} &
affix{as}: quòd vt è fuſo muliebri, cum trahitur inuolutum ſi-
lum effundi videtur, &
vertitur fuſ{us}, ita inuolut{us} circum e{as} regul{as} funis
cum traheretur, explicabatur, exuoluebatur\’, &
effundebatur, at\’ eo pacto ver-
ſabatur machina.
Vt ad ſoluendum non eſſet. ] Id eſt, vt id perficere non poſſet, quod ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index