Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (7) of 672 > >|
4357De Montibus Flammiferis. camus, ne & pluribus alijs, quæ non niſi in poſterioribus pagi-
nis Divinus Codex commemorata continet, tàm ſeram origi-
nem tribuamus.
Certè David Deum antè omnia extitiſſe deſcri-
bens cecinit Pſ.
89. 2. Priuſquam Montes fierent, aut formaretur ter-
ra, &
Orbis, à ſeculo, & uſque in ſeculum tu es Deus: & apud Sa-
lomonem Prov.
8. 25. Sapientia ait, Nec dum Montes gravi mole
conſtiter ant, ante colles ego parturiebar, adhuc terram non fecerat,
&
flumina, & cardines orbis terræ: ubi Montium conſtitutio cum
terræ formatione conjuncta illos indicat huic coævos.
Quòd ſi
terra diffracta ſubſidiſſet in abyſſo, quàm rectè ſcripſiſſet Moy-
ſes?
Gen. 7. 17. Multiplicatæ ſunt aquæ, & elevaverunt arc am in ſub-
lime à terra;
vehementer enim inundaverunt, & omnia repleverunt in
ſuperficie terræ.
His enim ex vocibus & terræ eandem manſiſſe ſu-
perficiem, &
aquas inundâſſe, & arcam à terrâ, cui inſidebat,
aquarum vievectam, non autem terram ſe arcæ ſubduxiſſe de-
ſcendendo, omnes intelligunt.
Grad. Nunquam, puto, fabulam hanc (ſic liceat appellare)
comminiſci auſi fuiſſent, niſi eos deterruiſſet difficultas inve-
niendi eam aquarum copiam, quæ pluribus Oceanis par fuiſſet,
ut tellurem univerſam, excelſiſſimósq;
montes obrueret. Plu-
via enim, quantacunque illa ſit, terraquei globi humorem non
auget;
quippè quæ concreſcit ex vapore, in quem attenuata fue-
rat pars aquæ:
aliam autem atque aliam ſubindè aquam, quæ in
pluviam caderet, à Deo ex nullâ materiâ creatam adſtruere, ab-
ſurdum, atque ſubinſulſum opinantur, niſi validius aliquod id
aſſerendi fundamentum accedat.
Subterraneos ſpecus tantam
aquarum vim continuiſſe, quam evomerent, ut Orbis univer-
ſus obvolveretur, &
eâ quidem altitudine, quæ excelſiſſimum
omnium montem ſuperaret, probabile non ducunt, quia, ſi res
ad calculos revocetur (etiamſi maximum omnium montium
perpendiculum non niſi quinque milliaribus definiamus, aquis
verò generatim &
universè ſumptis dimidiam totius globi ſuper-
ficiem tribuamus, atque altitudinem ad ſeſquimilliare deprima-
mus) quinque ut minimum Oceanis æqualem aquam ex terræ
viſceribus educere oportuiſſet.
Præterquàm quod, quæ cauſa
abyſſi aquas ſurſum tantâ copiâ expreſſiſſet?
à multiplicandis
ſcilicet miraculis religiosè abhorrent.
Sed & aquas ex ſupremo
Cœlorum hydrophylacio effuſas minùs credibile putant;
tùm
quia aquas noſtris ſimiles ibì cuſtodiri vix ſi bi perſuadent, tùm
quia quadragenario dierum atque noctium ſpatio diluvium per-
fectum eſt;
ad delabendum verò ex immensâ illâ altitudine

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index