Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
431 3
432 4
433 5
434 6
435 7
436 8
437 9
438 10
439 11
440 12
441 13
442 14
443 15
444 16
445 17
446 18
447 19
448 20
449 21
450 22
451 23
452 24
453 25
454 26
455 27
456 28
457 29
458 30
459 31
460 32
< >
page |< < (7) of 672 > >|
Grad. Nunquam, puto, fabulam hanc (ſic liceat appellare)
comminiſci
auſi fuiſſent, niſi eos deterruiſſet difficultas inve-
niendi
eam aquarum copiam, quæ pluribus Oceanis par fuiſſet,
ut
tellurem univerſam, excelſiſſimósq;
montes obrueret. Plu-
via
enim, quantacunque illa ſit, terraquei globi humorem non
auget
;
quippè quæ concreſcit ex vapore, in quem attenuata fue-
rat
pars aquæ:
aliam autem atque aliam ſubindè aquam, quæ in
pluviam
caderet, à Deo ex nullâ materiâ creatam adſtruere, ab-
ſurdum
, atque ſubinſulſum opinantur, niſi validius aliquod id
aſſerendi
fundamentum accedat.
Subterraneos ſpecus tantam
aquarum
vim continuiſſe, quam evomerent, ut Orbis univer-
ſus
obvolveretur, &
quidem altitudine, quæ excelſiſſimum
omnium
montem ſuperaret, probabile non ducunt, quia, ſi res
ad
calculos revocetur (etiamſi maximum omnium montium
perpendiculum
non niſi quinque milliaribus definiamus, aquis
verò
generatim &
universè ſumptis dimidiam totius globi ſuper-
ficiem
tribuamus, atque altitudinem ad ſeſquimilliare deprima-
mus
) quinque ut minimum Oceanis æqualem aquam ex terræ
viſceribus
educere oportuiſſet.
Præterquàm quod, quæ cauſa
abyſſi
aquas ſurſum tantâ copiâ expreſſiſſet?
à multiplicandis
ſcilicet
miraculis religiosè abhorrent.
Sed & aquas ex ſupremo
Cœlorum
hydrophylacio effuſas minùs credibile putant;
tùm
quia
aquas noſtris ſimiles ibì cuſtodiri vix ſi bi perſuadent, tùm
quia
quadragenario dierum atque noctium ſpatio diluvium per-
fectum
eſt;
ad delabendum verò ex immensâ illâ altitudine

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index