Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis
page |< < (414) of 530 > >|
436414M. VITRVVII POLL. ſationes onerum poſſunt facere leuationes. Id autem vt intelligatur ex-
ponam.
Inducuntur vti centra axiculi in orbiculos, & in trochleis collo,
cantur, per quos orbiculos ſunis circumactus directis ductionibus, &
inſu-
cula collocatus, vectium verſationibus onerum facit egreſſus in altum:
cuius ſuculæ cardines, vti centra, porrecti in cheloniis, ſoraminibusq́; eius
vectes concluſi, capitibus ad circinum circumactis torni ratione verſan=
do faciunt onerum elationes.
Quemadmodum etiam ferreus vectis, cum
eſt admotus ad onus, quod manuum multitudo non poteſt mouere, ſup-
poſita vti centro cito porrecta preſsione, quod Græci ύπομόχλιον appel-
lant, &
vectis lingua ſub onus ſubdita, caput eius vnius hominis viribus
preſſum, id onus extollit.
Id autem fit, quod breuior pars prior vectis,
ab ea preſsione, quod eſt centrum, ſubit ſub onus:
& quod longius ab co
centro diſtans caput eius, per id cum ducitur, faciundo motus circinatio-
nis, cogit preſsionibus examinare paucis manibus oneris maximi pon-
dus.
Item ſi ſub onus vectis ferrei lingula ſubiecta fuerit, neque caput eius
preſsione in imum, ſed aduerſus in altitudinẽ extolletur, lingula fulcta in
areæ ſolo habebit eam pro onere:
oneris autem ipſius angulum pro preſ-
fione, ita non tam faciliter, quàm per preſsionem, ſed aduerſus nihilomi-
nus in põdus oneris erit excitatum.
Igitur ſi plus lingula vectis ſupra hy-
pomochlion poſita ſub onus ſubierit, &
caput eius propius centrum preſ-
ſiones habuerit, non poterit onus eleuare, niſi (quemadmodum ſuprà ſcri-
ptum eſt) examinatio vectis longius per caput, neq;
iuxta onus fuerit fa-
cta.
Id autem ex trutinis, quæ ſtateræ dicuntur, licet conſiderare. Cum
enim anſa propius caput, vnde lancula pendet, vbi vt centrum eſt colloca-
ta, &
æquipondium in alteram partem ſcapi per puncta vagando, quo
longius, aut etiam ad extremum perducitur paulo, etiã pari pondere am-
pliſsimam penſionem parem perficit, per ſcapi librationem &
examina-
tionem longius à centro recedẽtem, ita imbecillior æquipondii breuitas,
maiorem vim ponderis momento deducens, ſine vehementia, molliter ab
imo ſurſum verſum egredi cogit.
Quemadmodum etiam nauis onerariæ
maximæ gubernator anſam gubernaculi tenens, quod ὄιαξ à Græcis ap-
pellatur, vna manu momento per centri rationem preſsionibus artis agi-
rans, verſat eam am pliſsimis &
immanibus mercis & penus ponderibus
oneratam, eiusq́;
vela cum ſint per altitudinẽ mediam mali pendentia, nõ
poteſt habere nauis celerem curſum, cum autem in ſummo cacumine an-
tennæ ſubductæ ſunt, tunc vehementiori progreditur impetu, quod non
proxime calcem mali, quod eſt loco centri, ſed in ſummo longius, &
ab eo
progreſſa recipiunt in ſe vela ventum.
Itaq; vti vectis ſub onere ſubiectus,
ſi per medium premitur, durior eſt, neq;
incumbit: cum autem caput eius
ſummum deducitur, faciliter onus extollit, ſimiliter vela, cum ſunt per
medium temperata, minorem habent virtutem.
Quæ autem in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index