Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (680) of 568 > >|
439680CHRISTIANI HUGENII exiſtimo, vel majores, ac præſertim in Jove, Saturnoque,
quorum Globi tanto Tellurem noſtram ſuperant.
Porrò quia, ut diximus, aſtronomiæ ſtudium ſine anno-
tatione obſervatorum non poteſt procedere, ars vero ſcri-
11Eos in ſocie-
tate vivere.
bendi non niſi in ſocietate ratione utentium, &
cogentibus
vitæ neceſſitatibus, inveniri potuit;
neque magis ars fabro-
rum aut fuſoria;
ſequitur ex eo (quod ſupra dicebam) &
ſocietates coli apud Planetarum indigenas, ac mutuas ope-
ras eos inter ſe præſtare;
adeoque hac parte ſimilitudinem
magnam ibi eſſe noſtratium rerum.
Quamobrem & certas
ſtabileſque ſedes potius quam ambulatoriam vitam iis conve-
nire dicendum eſt.
Quid igitur? an & cætera ſociali vitæ
propria habebunt?
leges, Magiſtratus, tecta, urbes, mer-
caturas aut rerum permutationes?
Certe equidem apud bar-
baros Americæ &
inſularum populos, cum primum ad eos
perventum eſt, eadem hæc fere jam in uſu erant.
At non
propterea negaverim aliter iſta in Planetis cæteris ſe habere
poſle quam apud nos;
cum ex iis quædam ſint quæ abeſſe
queant à ſocietate animalium ratione præditorum;
eoque
tantum excogitata, ne ratione male utamur &
cum aliorum
injuria, itaque ſocietas ſolvatur.
Poſſunt enim in aliis iſtis
globis in ea rerum abundantia verſari, ut nihil alieni appe-
tant, rapiantve.
Poſſunt ea eſſe æquitate, ut pacem per-
petuo colant, nec ſibi invicem inſidientur, aut mortem in-
ferant;
imò ut neque oderint nec iraſcantur; quod ſi eſſet,
multo quàm nos feliciores putandi ſint.
Sed veriſimilius eſt,
ut quemadmodum apud nos, ſic ibi quoque bonis mala, ſa-
pientiæ ſtultitia, paci bellum miſceatur, nec deſit egeſtas ar-
tium magiſtra.
Quia & ex his utilitatem aliquam proficiſci
antea oſtendimus;
& , ſi nulla eſſet, tamen nec præferendi
res illorum rebus noſtris cauſam habemus.
Quod autem nunc dicam, audacius, ſcio, videbitur; nec
22Colloquio-
rum jucun-
ditate frui.
tamen probabilitate caret.
Nempe, ſi in ſocietate (quod
jam penè obtinuimus) vivant gentes Planetarum;
etiam,
præter commoda inde provenientia, voluptate aliqua tali eas
affici, quali nos, ex congreſſibus colloquiiſque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index