Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
41
41 (332)
42
42 (333)
43
43 (334)
44
44 (335)
45
45 (336)
46
46 (337)
47
47 (338)
48
48 (339)
49
49 (340)
50
50
< >
page |< < (335) of 568 > >|
44335GREGORII à S. VINCENTIO. 5075 ad 6413. Quare qualium partium ſegmentum C H G
eſſet 5075, talium ſegmentum G H E F eſſet 6413;
& pro-
inde quadrans F C E 11488;
& ſector F H E (qui qua-
drantis tertia pars eſt) 3829 {1/3}:
& triangulum G H F 2583 {@/3}.
Sicut autem ſector F H E ad triang. G H F, ita eſt ſector
F H C ad triangul.
F C H, & ita circulus C D ad in-
ſcriptum ſibi hexagonum regulare.
Ergo quoque qualium par-
tium circulus C D eſſet 3829 {1/3} talium hexagonum inſcri-
ptum foret 2583 {2/3}.
Qualium autem hexagonum inſcriptum eſt
2583 {2/3}, talium hexagonum regulare circumſcriptum eſt 3444 {8/9};

quoniam hoc inſcripti eſt ſeſquitertium:
Ergo qualium
partium circulus C D eſſet 3829 {1/3}, talium hexagonum cir-
cumſcriptum eſſet 3444 {8/9}, atque ita eſſet ipſo circulo mi-
nus, quod eſt abſurdum.
Manifeſtum igitur fecimus, ex duabus interpretationibus
verbi Continere, neutram caſui noſtro accommodari poſſe.
Aliam autem præter illas nullam in ſuo opere attulit; non
docuit igitur modum determinandi, quoties ratio ſol.
Μ Ξ
ad ſol.
Λ Σ contineat rationem ſol. Κ Θ ad ſolid. Δ Γ, ac
proinde nec determinari poterit quoties hæc ratio contineat
rationem ſolidi H Y ad ſolid.
X V. Quare liquet, hanc
rationem, ne duabus quidem prioribus iſtis datis, per in-
venta Clariſſ.
Viri cognoſci poſſe: ideoque fruſtra ipſum
ſperaſſe hoc modo perficere Circuli quadraturam.
Reſtat nunc tantùm ut manifeſta faciam quæ in præce-
dentibus poſita fuere, dixi enim me demonſtraturm, quod
ſolidum Μ Ξ eſſet ad ſolid.
Λ Σ, ut 53 ad 203: item quod
ſolidum Κ Θ rationem haberet ad ſolidum Δ Γ, quam 5 ad
11.
Quoniam autem ad horum primi demonſtrationem neceſſa-
rium eſt, ut notum habeamus, quæ ſit Ratio ungulæ Paraboli-
cæ ad Cylindrum ſuum, qui baſi inſiſtit eidem, &
eandem
habet altitudinem;
idcirco hanc Rationem declarantes, Tra-
ctatum Clariſſ.
Viri, quem de eadem Ungula, Parte 5. lib.
9. propoſuit, uno egregrio Theoremate auctiorem reddemus,
quod miror ipſum non inveniſſe, quum ex iis quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index